Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
260 1348.

Clemens episcopus servus servorum dei. Venerabilibus fratribus archi-
episcopo Pragensi et episcopo Babenbergens« salutem et apostolicam bene-
dictionem. Romanus pontifex misericordis Christi vicarius libenter subditis
miseretur errantibus et non solum illis, qui post lapsum eorum in devium
5 contritis et humiliatis cordibus repetunt misericordie sue sinum, aperit clemencie
ianuam, sed de innata sibi benignitate lapsis dexteram porrigens eos retrahere
ab invio et ad viam salutis dirigere solicitudine paterna procurat. Cum ita-
que sicut intelleximus nonnulli ecclesiarum et monasteriorum abbates et alii
inferiores prelati et clerici ecclesiasticeque persone seculares et reguläres

io exempti et non exempti diversorum ordinum necnon duces marchiones comites
et barones ae milites et laici communia quoque eivitatum universitates oppi-
dorum castrorum terrarum et aliorum locorum pro eo, quod post et contra
nostros et predecessorum nostrorum Romanorum pontificum processus adversus
quondam Ludoivicum de Bawaria hereticum et scismaticum manifestum eius-

15 qtie fautores complices et sequaces ac adherentes eidem hactenus habitos
predicto hwdoivico adheserunt seu consilium auxilium et favorem prestiterunt
aut participaverunt preterquam in crimine heresis cum. eodem excommuni-
cacionis suspensionis et interdieti ac alias penas et sentencias incurrerunt
per eosdem processus contra talia presumentes generaliter promulgatas; nos

20 qui vices illius in terris quamvis immeriti gerimus, qui omnes querit salvos
fieri et neminem wlt perire, desiderantes attente huiusmodi abbates prelatos
et clericos necnon duces marchiones comites et barones milites ac alios supra-
dictos reduci ad unionem sancte Romane ac universalis eeclesie, extra quam
non est alicui gracia neque salus, ac de firmitate vestra in hiis et aliis plenam

25 in domino fiduciam optinentes, abbates prelatos ac alios supradictos omnes
et singulos, exceptis eiusdem domini Ludowici relicta et liberis, ab omnibus
et singulis excommunicacionis suspensionis et interdieti senteneiis ab nomine
vel a iure prolatis, quas propter premissa vel eorum occasione quomodolibet
incurrerunt, postquam ipsi suos excessus errores et peccata huiusmodi coram

30 vobis speeifice confessi fuerint et humiliter absolucionem petierint et in forma
subscripta prestiterint corporaliter iuramentum iuxta formam eeclesie absolvendi
et inponendi eis penitenciam salutarem necnon interdieta, quibus terre eorum
ex eausis huiusmodi subiacent, suspendendi et relaxandi et nichilominus cum
dictis abbatibus prelatis clericis et personis ecclesiasticis super irregularitate

35 qua divina non tarnen in contemptum clavium celebrando vel immiscendo se
illis aut in suseeptis ordinibus ministrando ligatis huiusmodi senteneiis vel in
locis ecclesiastico subpositis interdicto seu alias premissorum occasione con-
traxerunt dispensandi ipsis ad aliquod tempus maius vel minus seeundum
singulorum demerita a divinis suspensis, sie tarnen quod non temporale

40 hierum sed animarum salutem et commodum dumtaxat fraternitas vestra
querat, plenam vobis et utrique vestrum dumtaxat usque ad adventum legati
apostolice sedis ad partes Alamannie, si eum illic destinari contigerit et non
ultra tenore presencium concedimus facultatem. Volumus autem quod super
absolucione presertim maiorum et notabilium personarum ac iuramenti in

45 forma predieta prestacione confici faciatis publicum instrumentum, quodque
super absolucionibus adiciatis specialiter et expresse, quod si aliquis pre-
 
Annotationen