Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
1348. 261

dictorum, postquam per vos absolutus fuerit, dt prefertur, et interdictum cui
terre sue subiacerent, fuerit relaxatum, contra ea vel aliquid eorum, que
promittet et iurabit, veniret in easdem rclabatur sentencias, ipso facto et
terre sue huiusmodi interdicto subiaceant sicut prius. Forma autem con-
fessionis faciende et iuramenti prestandi per illos, qui sie absolvuntur, talis 5
est: Ego confiteor me tenuisse et tenere fidem katholicam et credere ac
tenere quod credit tenet et docet saneta mater ecclesia et credidisse et adhuc
firmiter credere, quod non spectat ad imperatorem papam seu summum
pontificem deponere et alium eligere vel creare, sed hoc hereticum reputo et
heresim dampnatam per ecclesiam supradietam; insuper ad saneta dei ewan- iü
gelia iuro, quod stabo et parebo mandatis domini nostri domini Clementis
divina providencia pape VI et ecclesie Romane super illatis iniuriis contumatus
et rebelHonibus fautorus et aliis implicite vel explicite per me commissis con-
fessatis et non confessatis ac ceteris penis, quas ineurri ab homine vel a iure
propter premissa vel ea tangentia, et quod eidem domino pape et eiusdem is
successoribus canonice intrantibus fidelis ero decetero eisque debitam reve-
renciam et obedienciam exhibebo, domino preterea Karolo regi Romanorum
tamquam regi Romanorum per eandem ecclesiam approbato obediam et
parebo et relicte ac flliis dicti Ludoioici, quamdiu in rebellione ipsius ecclesie
perstiterint et prefato Karolo regi non obediverint ac hereticis et scismaticis 20
et eorum sequentibus per dietam ecclesiam denotatis non adherebo neque
favebo nee quibuscumque aliis contra dominum papam et regem et ecclesiam
predictos dabo consilium auxilium vel favorem directe vel indirecte publice
vel oeculte Romanommque deineeps nulli ut imperatori obediam vel adherebo
nisi ille primitus fuerit per eandem ecclesiam approbatus nee tarn eisdem 25
relicte ac flliis dicti Ludowici aut quibuscumque aliis in rebellione ipsius
ecclesie existentibus contra ecclesiam et regem predictos colligacionem obli-
gacionem conspiracionem faciam sive ligam. Volo eciam et consencio, ut si
quod absit inposterum me contra predieta que confessus sum et propter que
ineurri sentencias exeommunicacionis suspensionis et interdicti prolatas vel so
ab homine vel a iure vel eorum aliquid ulterius facere contra iuramentum
per me prestitum veniendo in predietas sentenciam reineidam ipso facto.
Datum Aviniom III nonas decembris pontificatus nostri anno VI. Dm7.'

Vobis et cuilibet vestrum a senteneiis exeommunicacionis suspensionis
et interdicti ac irregularitatis a iure vel ab homine prolatis racione processuum 35
apostolicorum contra dominum hadowictim de Bzwaria per predictum dominum
nostrum papam ac predecessores suos promulgatorum ac eciam specialiter
contra eos, qui predicto Ludowico prestiterunt consilium auxilium vel favorem,
quas ineidistis contra predieta faciendo, beneficium absolucionis dignaremur
misericorditer impertiri ac suspensionis et interdicti sentencias relaxari neenon 4u
super irregularitatis macula vobiscum misericorditer dispensare. Nos igitur
attendentes quod vicem eius in hac causa gerimus, qui nulli claudit gremium
redeunti et qui est eius vicarius, qui neminem wlt perire, confessione coram
nobis facta super excessibus per vos commissis seeundum tenorem huiusmodi
commissionis speeifice et divisim reeeptoque ab eodem in animas vestras et 45
singulorum vestrorum debito iuramento de parendo mandatis ecclesie et aliis
 
Annotationen