Bock, Nils
Die Herolde im römisch-deutschen Reich: Studie zur adligen Kommunikation im späten Mittelalter — Mittelalter-Forschungen, Band 49: Ostfildern, 2015

Page: 407
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/mf49/0408
License: Creative Commons - Attribution - ShareAlike Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
Quellentexte

407

Quellentexte
Diese Transkriptionen dienen dem besseren Textverständnis und erfüllen
nicht die Ansprüche einer quellenkritischen Edition.
Q 1. Formular Bestallungsbrief (Wappenkönig), Kg. Wenzel, letztes Viertel 14. Jh.
(Palacky, Formelbücher, Nr. 126, S. 114)
Wenceslaus etc. dilecto nobis etc. Fi. di. Cum jam multo temporis tractu ad
nostra et celebris memoriae quondam Karoli, Romanorum imperatoris et Bo-
emiae regis, genitoris nostri carissimi, obsequia gratum te reddere studueris, et
quotidiano virtutis affectu te promptum exhibeas, pro hoc videlicet, ut te in
omnibus terrarum finibus, ubi gentes armorum pro militarium actuum exerci-
tio convenire volent frequenter te constituas, inquirens solerter, prout hoc tui
officii requirit conditio , qualiter a quolibet inibi opera militaria peragantur:
idcirco diuturnitate laboris et inmota fidei tuae conditione pensatis, te veluti
bene meritum, quem conversatio morum et vitae laudabilitas plurimum rec-
ommendant, regem omnium heraldorum seu servorum armorum in toto reg-
no nostro Boemiae et ejus singulis principatibus, terris, dominiis et districtibus
de Romanae regiae potestatis plenitudine statuimus, facimus, creamus et prae-
sentibus elevamus, decernentes, quod universi et singuli heraldi seu armorum
famuli praedicti nostri regni te tamquam ipsorum regem honorare debeant, et
in lods singulis, quoties et dum eis conventus fuerit, cum solemnitate debite
revereri, tibique in his, quae ad tui regiminis de consuetudine vel de jure spec-
tant officium fideliter obedire, quodque vestes, robbas, equos et alia quaevis
donaria, quibus specialibus nominibus exprimi valeant, quae tibi de regum,
ducum, principiom, comitum, baronum, militum, clientum aut quorumcum-
que imperii sacri fidelium, cujuscumque gradus seu nobilitatis existant, liber-
alitate fuerint erogata, libere vendere possis ubique locorum absque telonei
seu alterius datii solutione, quae tibi de speciali nostrae celsitudinis favore
praesentibus ad vitae tune tempora relaxamus. Requirimus igitur universos
nostros et imperii sacri fideles, praecipue regni nostri Boemiae fideles dilectos,
quatenus te tamquam heroidum familiarem nostrum et aliorum heraldorum
regni nostri Boemiae regem, dum ad ipsos et eorum loca declinaveris, con-
templatione regia pertractent favorabiliter et amice, tibique de securo con-
ductu per ipsorum terras et districtus provideant ad regiae majestatis etc.
praesentium etc.
loading ...