Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Schlosser, Julius ¬von¬ [Hrsg.]
Quellenbuch zur Kunstgeschichte des Abendländischen Mittelalters: ausgewählte Texte des vierten bis fünfzehnten Jahrhunderts — Quellenschriften für Kunstgeschichte und Kunsttechnik des Mittelalters und der Neuzeit, Band 7: Wien, 1896

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29293#0075

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
45

ex eodem pondere fieri potuisse ; nam absque ulla fraude, vel unius
etiam siliquæ imminutione commissum sibi patravit opus, non
cæterorum fraudulentiam sectans, non mordacis limæ fragmina
culpans, non foci edacem flammam incusans, sed omnia fideliter
complens, geminam feliciter meruit felix renumerationem. Opus
ergo perfectum defert protinus ad palatium traditque regi quam
donaverat sellam, altera penes se quam gratuito fecerat, reservata.
Coepit tunc princeps mirari simul et efferre tantam operis elegan-
tiam, iussitque illico fabro tribuere mercedem laboris dignam.
Tunc Eligius altera ex occulto in medio prolata : »quod super-
fuit« inquit »ex auro ne negligens perderem, huic operi aptavi.«
Confestim stupefactus Clotarius et maiori admiratione detentus,
sciscitabatur opificem, si cuncta ex eodem penso facere potuisset,
et cum consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus responsum
accepisset, ingenium eius sublimi favore attollens: »ex hoc iam,«
inquit, »etiam in maximis credi poteris.« Porro hoc fuit initium,
necnon et testimonium in palatio regis, honorandi credendique
Eligium; ex hoc nempe ad altius consurgens factus est aurifex
peritissimus, atque in omni fabricandi arte doctissimus, invenitque
gratiam in oculis regis, et coram cunctis optimatibus eius Domi-
noque iuvante roborabatur in fide, et a rege provocatus crescebat
quotidie in melius.

/, c. 10. .. . Fabricabat in usum regis (Dagobert i) uten-
silia quamplurima ex auro et gemmis ; sedebat fabricans indefesso
et contra eum Thille vernaculus eius ex genere Saxon ico,
qui magistri sequens vestigia et ipse postmodum venerabilem vitam
duxit. Sedens ergo Eligius ad opus prædictum, codicem sibimet
prae oculis praeparabat apertum, ut quoquo genere laborans divinum
perciperet mandatum : sic igitur duplum gerens officium, manus
usibus hominum, mentem usui mancipabat divino.

Ibid. Quoties brachile aureum, pungam quoque auro gemmis-
que comptam sibi surripuit, tansum ut miseris succurreret?

Ibid. Habebat praeterea secum plures vernaculos in suo con-
tubernio degentes, sibique necessario iugiter obtemperantes, de
quibus erat Baudericus eiusdem liber comprovincialis, qui in
omnibus honeste valde eius curam gerebat. Erat etiam Tituenus
genere Sue vus, fidelis cubicularius laicus, qui postea ad mercedis
cumulum pervenit interemptus; necnon et Buchinus ex gentili
 
Annotationen