Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Schlosser, Julius ¬von¬ [Hrsg.]
Quellenbuch zur Kunstgeschichte des Abendländischen Mittelalters: ausgewählte Texte des vierten bis fünfzehnten Jahrhunderts — Quellenschriften für Kunstgeschichte und Kunsttechnik des Mittelalters und der Neuzeit, Band 7: Wien, 1896

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29293#0179

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
149

temptaret, ut per singulas absides singulas conderet portiones,
nec gracilitas vel parvitas quacumque ex causa sectionem ad-
mitteret, cum devotissimus Dei famulus animo fluctuaret : ecce
subito inter manus ipsius antistitis quarta particula sacratissimi
ligni angelico ut creditur ministerio delata apparuit. Mox igitur
praesul laetus lignum sanctum per quatuor absides paravit.

cap. 10. Ipsum vero sacellum sanctæ crucis, vario decore
perfectum, dedicavit 4. Ydus Septembris, anno incarnationis 996.
indictione 9. regni vero gloriosissimi tercii Ottonis imperatoris
13. imperii primo, ordinationis autem suae quarto; locumque
quondam dumis et vepribus horridum, vicinis incolis — Gloria
tibi, Christe! •— ex tuis datis baptismi, sepulturae, unctionis fecit
aeternum solatium.

XXIV.

DER MALER JOHANNES AUS -ITALIEN.

Vita Balderici episcopi Leodiensis (1008—1018, geschrieben um
1030). — Mon. Germ. SS. IV, 72g.

Literatur: Fiorillo, Gesch. der zeichn. Künste in Deutschland L, 76;
Schnaase IV., 693, 725.

Cap. 13. Hac nimirum tempestate vir erat venerabilis, ca. 1010.
Johannes nomine, natione et lingua Italus, episcopus officio,
qui sui gratiam nominis moribus illustrabat candidatis et pietatis

studio. Nec scientiae claritudo per litteras deerat, nec

acumen ingenii ; habituque ipso honoris videbatur angelici, hisque
rebus honestatus, quæ maxime officio congruunt episcopi. Peri-
betur etiam satis egregie in arte picturae illis temporibus claruisse.

Cuius rei experimentum si quis exigit, Aquis eum dirigimus,
ubi palmam adhuc optinet tanti artificis opus, licet vetustate
temporis ut res cetere ex magna parte decorem suum amiserit.

Quis autem imperator eundem a patriae sustulerit gremio, brevi
in eadem pictura declaravit hoc versiculo :

A patriae nido rapuit me tercius Otto.

Alter etiam versus ibidem appositus breviter huius artificis
pandit titulum ; qui se habet in hunc modum :
 
Annotationen