Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Schlosser, Julius ¬von¬ [Hrsg.]
Quellenbuch zur Kunstgeschichte des Abendländischen Mittelalters: ausgewählte Texte des vierten bis fünfzehnten Jahrhunderts — Quellenschriften für Kunstgeschichte und Kunsttechnik des Mittelalters und der Neuzeit, Band 7: Wien, 1896

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29293#0296

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
266

XXXV.

S. BERNHARD ÜBER DEN KIRCHLICHEN LUXUS
SEINER ZEIT.

(1091—1153.)

S. Bernhardt Apologia ad Guillelmum abbatem s. Tlieoderici.

— Opp. s. Bernhardt ed. Mabillon, Paris 1690. vol. I,

P- 538 ff-

Literatur: Piper S. 523; Augusti, Denkw. XI., 365, 375,

C. XII. Sed hæc parva sunt ') : veniam ad maiora ; sed
ideo visa minora, quia usitatiora. Omitto oratoriorum immensas
altitudines, immoderatas longitudines, supervacuas latitudines,
sumptuosas depolitiones, curiosas depictiones : quæ dum orantium
in se retorquent aspectum, impediunt et affectum, et mihi quodam-
modo repræsentant antiquum-ritum Judaeorum. Sed esto, fiant
hæc ad honorem Dçi. Illüd autem interrogo mçnachus monachos,
quod in gentilibus gentilis arguebat :

»Dicite«, ait ille, »Pontifices; in sancto quid facit aurum?«2)

Ego autem dico: Dicite pauperes (non enim attendo versum,
sed sensum) dicite, inquam, pauperes, si tamen pauperes, in
sancto quid facit aurum ? Et quidem alia causa est episcoporum,
alia monachorum. Scimus namque, quod illi sapientibus et in-
sipientibus debitores cum sint, carnalis populi devotionem, quia
spiritualibus non possunt, corporalibus excitant ornamentis. Nos
verô qui iam de populo exivimus ; qui mundi quaeque pretiosa
ac speciosa pro Christo reliquimus; qui omnia pulcre lucentia,
canore mulcentia, suave olentia, -dulce sapientia, tactu placentia,
cuncta denique oblectamenta corporea arbitrati sumus ut stercora,
ut Christum lucrifaciamus: quorum, quæso, in his devotionem
excitare intendimus ? Quem inquam, ex his fructum requirimus ?
stultorum admirationem, an simplicium oblationem ? An quoniam
commixti sumus inter gentes, forte didicimus opera eorum et
servimus adhuc sculptilibus eorum?

Et ut aperte loquar, an hoc totum facit avaritia, quæ est
idolorum servitus, et non requirimus fructum, sed datum? Si

') Der Aufwand der Prälaten. — ®) Persius, Sat. II.
 
Annotationen