Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Schlosser, Julius ¬von¬ [Hrsg.]
Quellenbuch zur Kunstgeschichte des Abendländischen Mittelalters: ausgewählte Texte des vierten bis fünfzehnten Jahrhunderts — Quellenschriften für Kunstgeschichte und Kunsttechnik des Mittelalters und der Neuzeit, Band 7: Wien, 1896

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29293#0219

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
tribunalis eminebat fastigium. Supereminens vero eodem crustatum
metallo spherulas eiusdem generis preferebat. Scabellum pedum,
marmor porfireticum. Altaria etiam repperiens lapidea, effecit
marmorea. Ipsum quoque æcclesiæ meridianum introitum con-
dolens latericium, post ignis inpendium reliquit marmoreum,
reverendi abbatis Adælelmi monasterii sancti Karileffi in-
dustria compactum. Unde hæc . singula perlustrans horis in com-
petentibus, serio solitum dixisse fertur: ,Urbem latericiam repperi,
relinquam marmoream.' Quod utique fateor fecisset, si in hac
luce aliquanto eum manere licuisset.

Profecto fama huius nobilissimi Salomonis diffusa
pæne per totius ambitum orbis, videlicet ex insperata restaura-
tione immo melioratione Floriacensis loci, ad aures Franco-
rum principis Rotberti pervenit, qui instante patris Benedicti
sollempnitate ad coenobium veniens, singulaque perlustrans
inenarrabilique læticia congratulans usque ad lacrimarum est
gavisus inundationem collatoque uno haud contemptibilis precii
pallio, piumque vale impetratus ad propria regreditur.

64. Igitur anno dominicae incarnationis millesimo vigesimo
septimo, indictione decima, infra biennium conflagrationis templi,
universa in meliorem statum sunt reformata cum beati Petri,
ut prelibatum est, basilica.

Sane ipsum propiciatorium gloriosae virginis Mariae, quam
specialius semper devoto prosequebatur corde, lapideo postmodum
venustavit fornice, cuius superficiem musivi ornasset scemate, si
Deus omnipotens ei contulisset spatia prolixioris vitae; namque
pro huiusmodi re ad partes direxerat Romaniæ, opificemque
huius operis proximo prestolabatur tempore.

XXIX.

BAUORDNUNG VON FARFA.1)

(1039—1048.)

Disciplina Far/ensis Lib. IL, cap. 1. ■—• Mon. Germ. SS. vol. XI, 544.

Literatur: Wattenbach II., 219 ff.; Schlosser, Die abendläncl.
Klosteranlage, S. 41—66 (mit Reconstr. T. II.).

M Kloster im Patrimonium zwischen Rom und Rieti.

1027.
 
Annotationen