Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Schlosser, Julius ¬von¬ [Hrsg.]
Quellenbuch zur Kunstgeschichte des Abendländischen Mittelalters: ausgewählte Texte des vierten bis fünfzehnten Jahrhunderts — Quellenschriften für Kunstgeschichte und Kunsttechnik des Mittelalters und der Neuzeit, Band 7: Wien, 1896

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29293#0160

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
i3o

fenestræ vitreæ, cunctaque eius fabrica excepta maceria de materia
quercuum durabilium condita èst, tegulæque ipsius universæ clavis
ferreis desuper affixæ; [habet sursum trabes et deorsum]. Post
quod ædificavit aliam domum, quæ vocatur refectorium, quam ita
per medium maceria ad hoc constructa dividere fecit, ut una pars
refectorii, altera foret cellarii, de eadem videlicet materia similique
mensura sicut et dormitorium; quam variis picturis decorari
fecit in maceria et in laqueari a Madalulfo, egregio pictore
Cameracensis ecclesiæ. Tertiam nempe domum egregiam con-
strui fecit, quam maiorem vocant, quæ ad orientem versa, ab una
fronte contingit dormitorium, ab altera adheret refectorio, ubi
cameram et caminatam necnon et alia plurima ædificari mandavit;
sed, interveniente morte eiusdem, hoc opus ex parte imperfectum
remansit. Hæc tria egregia tecta ita constituta sunt : dormitorium
videlicet ab una fronte versum est plagae septentrionali, ab altera
australi, et adheret ab ea basilicae s. Petri; refectorium similiter
versum est eisdem plagis et est fere- contiguum a parte meridiana
absidæ basilicae s. Petri; porro illa maior domus sicut supra
diximus constituta est.

Æcclesia autem s. Petri a, parte meridiana sita est, versa
tamen ad orientem ; ipsam etiam a parte occidentali 30 pedum in
longitudine ac totidem in latitudine accrevit, constructo desuper
cœnaculo, quam in hon. domini dei ac salvatoris nostri J e s u
Christi dedicandam fore praeoptabat: sed et ipsum opus propter
mortem eius tam citam imperfectum remansit. In eadem autem
s. Petri basilica piramidam quadrangulam altitudinis 35 ped.,
de ligno tornatili compositam, in culmine turris eiusdem æcclesiæ
collocari iussit; quam plumbo, stagno ac cupro deaurato cooperiri
iussit, triaque ibidem signa posuit; nam antea nimis humile hoc
opus erat. [Ipsam namque turrim simulque absidam tegulis plumbeis
a novo cooperiri iussit.] Jussit praeterea aliam condere domum
iuxta absidam basilicae s. Petri ad plagam septentrionalem, quam
conventus sive curia, quæ grece beleuterion dicitur, appellari
placuit, propter quod in ea consilium de qualibet re perquirentes
convenire fratres soliti sint; ibi nanque in pulpito lectio cotidie
divina recitatur, ibi quicquid regularis auctoritas agendum suadet,
deliberatur ; in qua etiam monumentum nominis sui collocare
iussit, ut, dum vitæ præsentis terminum daret, illic a suis depo-

A
 
Annotationen