Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Studia Waweliana — 8.1999

DOI Artikel:
Kaniewska, Irena: Fundacja Melchiora i Baltazara Sobków w kaplicy Św. Trójcy w katedrze na Wawelu
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.19891#0172

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
[k.86]

ERECTIO ALTARIS rN ECCLESIA CATHEDRALI CRACOVIENSI
IN SACELLO S[ANCTAE] TRINITATIS

1. In nomine Domini amen. Petrus1 Dei gratia archie-
piscopus Gnesnensis, episcopus Cracoviensis, legatus
natus et primas Regni Poloniae. Ad perpetuam [k. 86v]
rei memoriam. Inter multiplices nostre sollicitudinis curas
illum imprimis pro nostro pastorali officio libenter susce-
pimus, ut quo laudabilia et salubria sunt cultumąue Divi-
num in ecclesia Dei et animarum Cristifidelium salutem
concernentia nostro tempore, non solum firmentur, ve-
rum et ad posteros cum omni certitudine atque firmitate
prorogentur. Proinde nos Petrus Dei gratia archiepisco-
pus et episcopus praefatus universis et singulis, praesen-
tibus et fumris presentium noticiam habituris ąuorum in-
terest, intereit seu ąuomodo in futurum inter-esse poterit,
tenore praesentium significamus, ąuomodo executores
testamenti venerabilis olim domini Malchieris Sobek ca-
nonici Cracoviensis, nec non generosi domini Baltasaris
Sobek olim in Solyecz et Lezensko capitanei germano-
rum suorum de notione erga Deum omnipotentem accen-
sus et inmisericordiaomnipotentis Dei, qui de suahabun-
danti pietate, corda fidelium ad sue Maiestatis obseąuia
devotionis ardore succendit multumąue confidens, exi-
stens mente et corpore sanus rectiąue iudicii ac, uta dice-
bat, intra se et cum iurisperitis aliisąue amicis prehabito
consilio coram nobis personaliter constituti, altare sub
titulo et invocatione Sanctissime et Individue Trinitatis,
Conceptionis Gloriosissime Virginis Marie et Sanctorum
Trium Regum in ecclesia nostra cathedrali Cracoviensi
ac sacello Sancte Trinitatis, in quo videlicet corpus sui
germani memorati videlicet olim domini Malchioris Sobek
existit tumlatum, fundare et dotare deliberaverunt atąue
adeo litteras infrascriptas, imprimis consensus sacre
Maiestatis Regie super censum in vim reemptionis com-
parando, nec non obligationes certas infrascriptas census
reemptionalis coram nobis produxerunt, ąuarum ąuidem
litterarum conscriptamm et obligatoriarum, tenores de
verbo ad verbum seąuuntur et sunt tales:

2. Sigismundus2 Dei gratia rex Polonie, magnus dux
Lithuanie, Rusie totiusąue Prusie ac Mazovie etc. domi-
nus et heres. Significamus tenore praesentium, ąuibus
expedit universis et singulis harum noticiam habituris,
quia ad intercessionem certorum consiliariorum nostro-

rum pro venerabili domino Malchiero Sobek de Sulejów
preposito Stobnicensi et canonico [k. 87] Cracoviensi
devoto nobis dilecto legitimo et naturali tutore, nec non
executore testamenti generosi olim domini Baltasaris
Sobek de eadem Suleiow capitanei Solecensis aulici nostri
ad nos factam, certum censum annuum in quibuscumque
bonis terrestribus tam spiritualibus quam civilibus in
Regno nostro ubicumque existentibus, que hic pro expres-
sis habere volumus pro octingentis florenis pecuniarum
monetę et numeri Polonicalis, florenum quemlibet tri-
ginta grossis computando, pro fundando et erigendo
beneficio seu beneficiis ecclesiasticis in quacumque ec-
clesia et dioecesi, seu aliis piis operibus statuendis in vim
reemptionis, hoc est na widerkaw3 emendum et inscri-
bendum de certa scientia et speciali gratia regiis nostris
consensimus et admisimus consentimusque et admitti-
mus presentibus eundem censum per quascumque perso-
nas seu personam cuiuscumque status fuerint, iuxta vim
et naturam contractus et inscriptionis desuper fiende
quotannis solvendum et pro huiusmodi beneficiis eri-
gendum, aut piis operibus prenominatis tenendis, haben-
dis et quiete ac pacifice possidendis, exigendis et perci-
piendis in ususque beneplacitos eorum convertendum.
In casu vero exemptionis census predicti idem Malcher
Sobek, quandiu vixerit, uti patronus et sui successores,
quos ille eorundem sacerdotionis vel sacerdotii erigendi
per eum vel erigendorum aut ipsorum piorum operum
patronum et collatorem instituerit, tocies quociens eius-
dem census reemptione contingente non requisito alio
desuper consensu nostro et successorum nostrorum, quem
illi et successoribus eius quoad infrascripta presentibus
concedimus, possint et valeant pro eadem summa pecu-
niarum superius expressa censum similem annuum pro
eisdem beneficiis vel piis operibus in quibuscumque bonis
iam superius specificatis emere et comparare ac eundem
censum in alia bona de bonis pro beneplacito suo, ubi ei
vel eis commodius videbitur, transfere. Quem quidem
censum et ipsius posessores presentes et futuros immu-
nitati ecclesiastice ac libertati ascribimus et incorpora-
mus volentes et decernentes, ut pro eorundem censuum
seu census repeticione ad forum iudicii spiritualis semper

a W rękopisie vt.

1 Piotr Gamrat (1487-1545). w 1531 mianowany biskupem ka-
mienieckim, przeniósł się następnie na biskupstwo przemyskie. 8 II
1538 objął diecezję płocką, ale już 24 VII tr. przeszedł na biskup-
stwo krakowskie, które od 1541 łączył z arcybiskupstwem gnieź-
nieńskim. Swą karierę i wyniesienie zawdzięczał protekcji patrona
w osobie biskupa płockiego Erazma Ciołka, własnej inteligencji,
ale głównie królowej Bonie, której był oddanym stronnikiem.

: Zygmunt I (1467-1548), od r. 1506 król Polski i wielki książę
litewski. Wcześniej, z nadania swego brata Władysława II, króla
Czech i Węgier, był namiestnikiem nad Śląskiem i Łużycami.

3 Wyderkaw - nazwa kupna renty. Posiadający kapitał dawał
właścicielowi nieruchomości ustaloną kwotę pieniędzy, za którą w za-
mian otrzymywał stałe coroczne świadczenia pieniężne. Stanowiły
one określony procent od wniesionej kwoty. W zależności od zawartej
umowy mogły być pobierane dożywotnio lub przez ustalony czas.

168
 
Annotationen