Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 2): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1808 [Cicognara, 743B]

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7762#0186
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
iOo COMMENTARII

vulgata lectio et quae est in libris scriptis satis dura est et inso-
lens, si solam dictionem spectes. Ad verba enim et in tem/do
Olympio repetendum est exemplar est; cum antea dixisset jed
Athenis octastylos est, ubi exemplar est similiter repeti debet.
Igitur si concinne loqui voluisset Vitruvius, ita potius dicendum
fuit: sed Athenis octastylos et templum Olympium. Verum accedit
alia difficultas in templo Olympio, si de templo' Iovis Olympici At-
tico interpreteris. Graeci quidem scriptores ,0\vpt.7ri(.iov et 'OXvp,-
xxov dicunt id templum; quod imitari si volebat Vitruvius, templum
vocabulo Olympium addere non debebat. Quod si vero de templo
Iovis, quod Olympiae erat, ~dicere voluit, tum vero Iovis nomen
addendum erat, si vel maxime octastylos Athenis quae nominatur
aedes, eidem Iovi dedicata et tum notafuisset, iis scilicet, qui
Athenas viderant aut antiquitates earum ex scriptis cognoverant.
Itaque scribendum fuerat: et in templo lovis Olyrnpiae. Sed , uti
dixi, etiam octastylo nomen dei addendum fuit, quod Vitruvium
fecisse puto, sed librariorurn culpa utriusque numinis nomen ex-
cidisse suspicor. Ceterum magis animus in templum Iovis, quod
Olympiae fuit, mihi inclinatus est iis, quae hactenus disputavi.
In Praefatione libri 7. Vitruvius aedem Iovi Olympio Facienti
dixit, sed in altero loco ibldem sect. 17. Codices scripti omnes
dant: In Asty vero ad Olympium amplo modulorum comparatu
— architeclaudiim Cossutius suscepisse memoratur. ubi locun-
cTus eumque secuti Editores ceteri omnes ineptissime Iovem in
loco vocabuli ad inseruerunt, quem iterum loco excedere alieno
iussi et simpliciter Olympium restitui. Poterant iidem Editores,
si Vitruvii exemplum aliquod sequi vellent, ex hoc loco dare:
in Asty vero tempium Olympium. Hoc vero Olympium columna-
rum collocationem dipteron symmetriis et proportionibus Corin-
thiis habuit, auctore Vitruvio.

A D C A P U T III. (vulgo II.)

Species autem aedium suut quinque — In antecedente ca-
pite explicuit Vitruvius aedium sacrarum principia, nunc species
 
Annotationen