Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 2): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1808 [Cicognara, 743B]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7762#0277
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
AD LIBRI IV. CAPUT V. i. 2. VI. 1.

A D C A P U T VI.

Sulpiciana inscribit De ostiorum et antepagmentorum sacro-
rum ratiouibus. locundus dedit De ostiorum et antepagmen-
tortim sacrarum aedium rationibus. Galiani, quem sequitur
Rodiana, omisit verba et antepagmentorum. Ceterum Servius
ad locum Aeneidos VI, 43 quo lati ducunt aditus centum, ostia
centum: ita annotavit: JSlon sine causa aditus dixit et ostia:
nam Vibruvius, qui de Architectonica scripsit, Ostiufn dicit,
per quod ab aliquo arcemur ingressu, ab obstando dictum;
aditum ab adeundo, per quem ingredimur. Quae quidem Var-
ronianis similiora sunt quam Vitruvianis, quanquam aditus diver-
sos ab ostiis babet etiam noster I, 2. IV, 6 et VI, 4. Idem Ser-
vius ad I, 45,3 nexaeque aere trabes: Joribus cardo stridebab
aenis: ita docet: Multi nixae legunt non nexae, iuxta Var-
ronem qui ait: Trisulcae fores, pessulis Hbratae debiscunt, gra-
ves atque innixae in cardinum tardqfs turbines: — Fores pro-
prie dicuutur quae J-oras aperiuntur, sicut apud veteres Juit.
Valvae autem sunt, ut dicit Varro, quae revolvuntur, et se
velant. Ianua autem esb primus domus ingressus, quia Iano
consecratum esb omne principium. Caeterum intra ianuam ostia
■vocantur generaliter, sive valvae sint sive Jores, quamvis usus
ista corruperit.

antepagmentorum — Wrat. antepigmentorum. Deinde Sulp.
quo genere Juturae sunt. Ordinem verborum mutavit locundus,
sint prima dedit Rodiana consentiente Guelf. Wrat. Festus: An-
tipagmenta valvarum oruamenta, quae antis adpauguntur id
est adjiguntur. In iibris Catonis c. 14, 4. antepagmenta sunt
sine varietate scripturae, ad quem locum Abr. Gronovius annota-
vit in Codice Salmasiano Festi scriptum esse: anta his adpingun-
tur, ipse ex libro Eartbii corrigit anticis (i. e. ianuis) adpingun-
tur. Philander lapides utrumque ostii latus munientes, qui et
antae dicantur et napaGTabs.s, interpretatur. Contra quem Salma-
sius Exercit. p. 856 monuit ex Festo antepagmenta diversa esse
 
Annotationen