Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 2): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1808 [Cicognara, 743B]

Page: 198
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/vitruvius1808bd2/0204
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
X98 COMMENTARII

est antsjSis. Ciseranus in libris aliquot tpqxnsis, in uno 6v<pa\6v
scriptum reperit.

forma et ratio — subscripta — Pessime Tocundus scriptu-
ram Sulp. Guelf. Wrat. Fran. mutilavit, omisso subscripta. l>e-
inde omnes libri dabant formata ratio, quod vitium comparato
loco sequentis capitis, ubi est: De volutarum descriptiouibus
■— in extremo libro forma et ratio earum erit subscripta. cor-
rexit Wesseling Observ. p. 72 quem secutus est Fea et Rode.
Cf. ad Libri 9 Praef. sect. 5. Ceterum de ivTasei cum doctrina
Vitiuvii non possit cognosci ex forma , quae temporum iniuriam
experta intercidit, multa disputarunt viri docti, quae coniecturis
nituntur, nec ad vices Interpretis pertinent. Philander ait eius-
modi columnam, cui mediae sit aliquid adiectum, nullam sibi
visam esse, et haud scire, an sit oculo responsura, cuius tamen
maxime sit habenda ratio. Equidem Vitruvium auctoritate Graeco-
rum scriptorum tuendum censeo; video enim huius ipsius ivrdsedos
exemplum afferri a Damiano vel Heliodoro Larissaeo in Opticis,
unde locum excerptum reperiet lector infra ad Libri VI cap. 2,

A D CAPUT IV. (vulgo III.)

Titulum capiti feci eura, quern-res et caput ipsum desiderabat.
Verba enim vulgo translocata in suum locum suadente et prae-
eunte Perralto reduxi. Vulgo caput hoc cum sequenti inscri-
ptum legebatur: De f imclationibus et columnis atque earum
ornatu et epistyliis, tam in locis solidis quam in congestitiis.
In quo repetito Laetiana postremum et omisit. Primus Galiani
dedit: De Fundationibus et Columuis atque earum ornatu.
Quem secutus Rode post columuis adiecit vocabulum Ionicis\
quod res efflagitabat. Hunc ducem secutus sum in titulo Capitis
sequentis. '

Fundationes eorum operum — Sic libri scripti omnes, quo-
rtim lectionem vitiavit Iocundus ita : Substructionis fundationes.

si queab iuveniri, ad solidum , eb in solido — Hanc Philan-
loading ...