Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 2): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1808 [Cicognara, 743B]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7762#0309
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
AD LIBRI IV. CAPUT VIII. 5_7. IX. j,

5o3

posui habent, quae scriptura etsi minus elegans, cum paucis
abhinc versibus exposui legatur, latina tamen est magis quam

curavi.

deorum immortalium — Vaticanus 2 additum a librario cbri-
stiano babet: imo potius daernonum. Idem pro aptam inepte
scriptum autem habet.

A D C A P U T IX. (vulgo VIII.) ,

spectent ad orientem — Sic supra cap. 5 Signnm quod erit
in celia collocatum, spectet ad vespertinam coeli regionem , uti
qui adierint adaram immolantes aut sacrijicia jacientes, spe-
ctent ad partem coeli orientis et simidacrum , quod erit in aedey
et ita vota suscipientes coutueantur aedem et orientem coeli,
ipsaque simulacra videantur exorientia contueri supplicantes et
sacnjicantes; quod aras omnes deorum necesse esse videatur ad
orientem spectare: ubi vides sacrificantes in ara, ad orientem
spectante, contneri aedem et orientem coeli et simulacrum, quod
erat in aede: unde facili coniectura colligitur aras fuisse extra
aedem. Praeterea turba hominum , et foetor curn sordibus, quae
sacrificia consequebantur, si partes hostiarum in aris comburendae
essent, non sinunt dubitare extra pronaum in peribolo templi aras
hypaethras fuisse collocatas, quae tum quidem facilem habebant
situs conversionem ad orientem coeli regionem. Haec monuit
egregie Genelli p. 42 Fasciculi I unde prono fluit alveo coniectura
eiusdem, verba Vitruvii sub finem capitis ita idoueae explica-
buntur in mediis aedibus ararum dejormationes fuisse a librariis
vitiata. De quo paulo post disputabimus. Comparat vir doctus
descriptionem arae Iovis Olympii apud Pausaniam liliac. I c. 13.
Plurimomm deorum arae Olympiae fuerunt hypaethrae, nullis ad-
ditae templis, quas ibi Pausanias ordine enarravit. Idem simul
aras intra tetnpla positas commemoravit, ut adeo dubitare non
liceat, aras fuisse in templis et extra positas. In aris autem con-
clusis intra aedem Svsiav fuisse factam, negari non potest, sed
 
Annotationen