Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 2): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1808 [Cicognara, 743B]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7762#0289
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
AD LIBRI IV. CAPUT VI. 6. 283

apposuit locum Hesychii, qui niSTpoosis interpretatur tj rijv /Sayi-
nijv jj.ijj.ovjj.ivtj, artem quae tincturam nnitatur. ubi Salmasius sine
causa fpacfini/v, pict.uram, scribi voluit. Sed has turbas peperit
locundi temeritas in corrigendo, qui non solum forium orna-
vieuta induxit, xihi Vitruvius so]a antepagmenta nominat, et
dubiam librorum scriptorum lectionem vocabulo ex Plinio arre-
pto mutavit ad antepagmenta plane inepto. Vitruvius enim, uti
sequentia etiam docent, de forma forium antepagmentis iungen-
darum docere voluit, non de ornamentis forium. Barbarus nar-
rat in libris duobus scripturn se invenisse clabhrata, quod tamen
ipse repobavit, contra Philander praeferebat, comparans Panthei
Agrippae fores clathratas, et quas etiam Inscriptio Puteolana a
PbiJandro primo edita (in loco supra posito) nominat factas eo-
dem modo, quo fuerunt olim ad aedem Honoris. In eandem
scripturam propensum video B.odii animum in animadversione
adiecta versioni germariicae; quanquam Galiani, ubi Barbari ver-
sionem apponit: quelle porte nou si farino a gelosic, subiungat
eam versionem sensu carere: non aver senso questa traduzione.
Cuius iudicii rationem equidem non intelligo. Baldus vitiosam
lectionem vulgatam pariter censens claustrata scribi maluit, male
interpretatus, quae unica constant fore. Sed is usum eum vo-
cabuli exemplis firmare non potuit, recte monente Galiano.
Equidem ex librorum scriptorum vitiosa scriptura non video quae
probabilior et vestigiis vitiosae similior possit exsculpi lectio,
quam clathrata, quam ipsam duo libri Barbaro inspecti exhi-
buerunt, nisi forte is locum Philandri in annotatione ante ocu-
los babuit, ubi Philander antestatur exemplaria, in quibus cla-
ihrata sit scriptum. Verum nunc demum reperio Ciseranum
vertisse scripturam clathratae, qui simul alteram cerostratae et
catharatae annotavit p. 92.

bifora — Wrat. bifero. De ianuis in exteriores partes aper-
tis memorabilis est locus Dionysii Halicarn. Antiquit. 5, 50 ubi
narrat Romae hoc olim M. Valerio fratri Poplicolae soli datmn ho-
noris causa, ut aedes eius Capitolinae haberent fores apettas in
 
Annotationen