Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 2): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1808 [Cicognara, 743B]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7762#0397
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
AD LIBRI V. CAPUT X. 5. XI. 1. 39-i

t

Mammarnm similitudinem potuerunt habere a forma in summo
contracta, potuerunt etiam ab eo dici, quod aquam inclusam mam-
marum instar funderent. Cum hamatae tegulae commodam inter-
pretationem non haberent, non dubitavi Vitruvio mammatae ex
libris scriptis restituere. Animatarum enim exemplum alibi non
exstat, et anima pro spiraculo sequioris aevi vocabulum esse
videtur.

Varro de R. R. 3, 14, 2. si eduxeris aquam fistula, et in eam
mamillas imposueris, quae eructent aquam. ubi ante Victorium
erant papillac. Mammas aereas graeco vocabulo mastos vocatas
fistularum in lege Pandectarum interpretatur Budaeus Annotat.
piior. p. 594.

A D C A P U T XI.

Titulum Capitis Sulp. fecit JDe palaestrarum aedificatio?ie et
sixtis. Iocundus et xystis, quod servavit Philander et Laetus,
contra omisit Galiani et Rode.

tametsi — Guelf. Cotton. iametsi. Deinde traditae Fran,
Voss. Wrat. probante Bondam p. Q2 et., ut ille refert , Vossio;
quod equidem facere non possum, nisi simul Italica consuetudine
corrigatur,

explicate — tamen explicare Guelf. Wratisl. Fran. Cotton,
Deinde aput Wrat.

In palaestris — Hinc Capitulum XXII exorditur Wratish
Ceterum haec tota sectio ab his inde verbis usque ad sectionis 2
initium in libris editis et scriptis omnibus legitur inserta post
verba sectionis 2 illa : disputare possint. Quem doctrinae et ver-
borum ordinem perversum cum primus Hier. Mercurialis animad-
vertisset de Arte Gymnastica I eo modo correxit, quem ab eq
acceptum secutus probavit et vertendo reddidit Perraltus, in ipsa
oratione Galianum secutus repraesentavit Rode.

ambulationis — Wrat. Voss. arnbulationes. Deinde diau'
lan Sulp. Vatic. Fran. Cotton. Guelf. djaulan Wrat.

quarta, quae — Ita FraiK Voss. Guelf. WratisL quartaque
 
Annotationen