Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 3): Commentariorum partem posteriorem tenens — Leipzig, 1808 [Cicognara, 743C]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7763#0037
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
AD LIBRI VII. CAPUT I. 7- 3*

mento tesseram grandem aut spicam adbibet. Scutula Egura
esse oblonga instar scuti, (clypeus enim fuit rotundus) voluit
Turnebus; contra Salmasius ad Vopiscum p. 515 scutulam a
BKVTaXt) derivat, et scutulatum rete, scutulatam vestem docet
habere rbombos vel rhomboideas figuras intextas. Cf. idem p. 405.
P.hilander scutulas rotundas interpretatur a scuti figura, favos
vero cmstulas hexagonas, instar cellarum cerearum, quae sunt
iri apium alveariis. Cum Ferralto Galiani tessellatum pavimen-
tum interp'etatur de musivo , (il mosaico) sectile autem de eo
genere, quod Galli ouvrage de pieces rapportees, Itali vero il
comniesso vocant. Scutida Bode cum Philandro genere neutro
dicta interpretatur die Ovale.

■ Testacea spicata Tiburtina Philander fieri ait laterculis iun-
ctis et in latus proclinatis ad spicarum similitudinem, ut subie-
ctae ab eo figurae ostendunt. Bomae et in Tiburtinis Hadriani
et Manlii Vopisci villis in eo pavimenti genere visos laterculos
crassos digitum unum, latos tres, longos sex: esse et longos
digitos quatuor, crassos unum, latos duos. Vulgus vocare spi-
nam piscis. Spicam testacei Perraltus vertit les carreaux de
Tivoli disposes en forme d'epi de ble. Galiani: Vammattonato
a spiga all' uso di Tivoli. Addit vulgo id opus a spina di
pesce vocari. Bode vertit: das Tilurtinische aehrenjdrmige
Pflaster aus Braudsteinen. Cur Tiburtina dicantur testacea haec,
nullibi traditum legi. Galiani ab usu Tihurtino vocata voluit
esse; possumus etiam coniicere saxo vel caemento saxi Tibur-
tini structa fuisse. Addo nunc lnscriptionem Muratorianam
p. 314 no. 2. atrium refecerunt, et vermiculum straverunt, item
pavimeutum spicam straverunt, et sedilia circumitum refe-
ceruut.

Fricare quod ait Vitruvius pavimenta structa, Plinius cote
despumare dixit. Perraltus user avec le gres vertit; Galiani
spianare; Bode abreibeu. Vitruvius infra 7 cap. 4 pavimentum
graecum hibernaculorum cote despumat, ubi Plinius 36 sect. 63
cote depolire dixit.
 
Annotationen