Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 3): Commentariorum partem posteriorem tenens — Leipzig, 1808 [Cicognara, 743C]

Page: 67
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/vitruvius1808bd3/0073
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
AD LIBRI VII. CAPUT YIII. 1 — 4 Ix- *• 6?

gatum scrupulum correxi ex Guelf. Wrat. Nostram scriptuvam in
Scriptoribus rei rusticae praetulit Gesnerus, quem vide ad Columel-
lae 5, 1, 8- Scriptulum contra Pontedera. Cf. ad Varronis R. R. I,
10, 2.

4-

in veste intextum — Fran. Guelf. Wrat. in vestem. Deinde
coicitur Guelf. Wrat.

additur ei — Guelf. Wrat. eo. Pro Id Cotton. Sic habet,
Postea diffusa Sulpic. Franeck. Guelf. Wrat.

liquorem — intra — Su]p. utrumque vocabulum omisit. Phi-
lander intra yannum malebat, nisi intra sit adverbii loco po-
situm. Ceterum de usu argenti vivi apud veteres locum Plinii
33 cap. 6 Isidorique Originum XVI cap. lQ. cum Vitruviano com-
paravit et interpretatus est Io. Becmannus in Historia invento-
rum T. I p. 45 cOntra quem monui quaedam in Annotationibus
subiunctis versioni germanicae Notitiarum Americanarum Ulloae
T. II p. 252 seqq.

AD CAPUT IX.

pilis ferreis coutuuduntur et moluntur — Sulp. Guelf. Wrat.
contuuduntur pilis ferreis. Sequentia et moluntur omittunt Sulp.
Fran. Voss. Guelf. Wrat.

lotionibus— Plinius ex Theophrasto: harenam cocci colo-
rem habere: hanc teri, dein lavari farinarn , et quod subsidat,
iterum lavari: differentiam artis esse, quod alii miuium faciuut
prima lotura ; apud alios id esse dilutius, sequenlis autem lotif
rae optimum.

relictis stercoribus — Haec verba pessimo exemplo omisit
primus Iocundus, quae adsunt in Sulp. Vatic. Fran. Cotton. Guelf.
Wrat. Deinde cfficiuntur Sulpic. Vatic. Franeck. Cotton. Wrat.
efficiunt Guelf. Ipse etiam Iocundus efjiciuntur retinuit, nec
scio, quis primus dederit efficitur, quod tamen in Argentoratensi
Pliilandri Editiqne iam positum reperio. Galiani antiquam scriptu-
ram recte revocavit.
loading ...