Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 3): Commentariorum partem posteriorem tenens — Leipzig, 1808 [Cicognara, 743C]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7763#0099
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
AD LIBRT VITI. PRAEFAT. 3. CAP. L 1. 93

inventionibus — lenignitatis — Sulp. ita habet cum Wrat.
quam scripturam primus mutavit Rode de inventione eius — be-
nignitati edendo. Est quidem in Yatic. Franeck. et Guelf. be-
mgnitati scriptum, quo possit audaciam Rode suam tueri; sed
mutatio alterius vocabuli nimis est violenta. Deinde non constat,
quam narrationem Vitruvius sitsecutus, et quemadmodum inven-
tldnem istam sit interpretatus. Ex Plutarcho enim discimus con-
clamasse onmes in templum relata hydria et gavisos esse quasi
Osiride repeito. Denique oratio Vitruvii interduin est tam inso-
lens, praesertim in harrationibus, quarum auctores et testes alii
hodie non supersunt, ut difficile sit ad coniiciendum, quid ille
secutus sit, quid cogitaverit, quibusque verbis cogitata reddi-
derit. Quare hoc quidem "a loco corrigendo criticam violentiam
potius abstinendam censeo, dum meliores libri nos in expressiora
verae lectionis vestigia perduxerint.

Cuiu ergo el — Fran. Cotton. Cum vero. Copulam et omittit
ut sequens a cum Guelf. Contj^i Wrat. verba et a philoso-
phis omittit. Postea a sacerdotibus Sulp. Denique et potestate
Cotton. Ceterum haec verba usque ad initium Capitis primi vulgo
attribuuntur Capiti primo, quae mihi aliter distribuenda esse visa
sunt ex more Vitruvii, qui Praefationem concludere solet designa-
tione eorum, quae sequenti volumine traditurus est. Haec autem
designatio quibus verbis continetur, ea vulgatae Editiones capiti
primo contribuebant a Praefatione divulsa.

in prioribus — Guelf. Wrat. in oinittunt. Sequens interea
ex Sulp. revocavi. Tocundus enim item ea dedit. Cotton. inte.
Guelf. Wrat. intcr. Cum Sulp. facit Fran. unde rite coniecit Vos-
sius apud Bondam p. 193 satis probabiliter.

A D C A P U T I.

ad delectaliones — Sulpic. ad omisit: deinde cotidianum
Guelf. Wratisl. qui libri sequentia sic ordinant: erit facilior, si
eruntjoutes. Cotton. felicior si eruntfontes.
 
Annotationen