Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 3): Commentariorum partem posteriorem tenens — Leipzig, 1808 [Cicognara, 743C]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7763#0142
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
iS6 C O M M E N T A R I I

dixit. Bavbari, Perraki et Galiani rationes supra explicavi. Super-
est pictura Rodiana, quae ancones item capitibus supposuit pedum
vice, sed transversaria inter medios fere ancones , et regulam col-
locavit ita, ut utrinque triangulum inter ancones et regulam con-
clusum describant obliqua, ]ineis ad perpendiculum descriptis
notata, quas duo perpendicula ex regula suspensa tangunt. Tab.
XVI Forma I. ln qua pictura transversaria mihi quidem rectius
collocata esse videntur, quam in Iocundi et Barbari forma, ubi
transversaria ita posita sunt, ut cum regula plana appareant, et
ancones potius transversariorum locum obtineant.

Chorobaten a Barbaro pictum et a Perralto repetitum Gallus
Maviotte dicitur in minorem formam redactum correxisse et ad
usum aquae librandae perfecisse, narrante Peiralto p. 265.

A D C A P U T VI. (vulgo VII.)
In titulo capitis seclusi verba et de Signiuis operibus, quae
qui addidit, non intellexit Vitruvium Signina opera dicere ipsas
cisternas, ut ad sectionem 14 demonstrabitur.

tribus, rivis per cauales structiles — Palladius IX Cap. XI
totum hoc caput hinc transtulisse videtur. Is igitur quartum genus
addit: ducitur aut forma structili aut plumbeis jistulis aut
canalibus ligneis aut jiclilibus tubis. Formas structiles is dicit,
quos Vitruvius rivos per canales structiles; Frontinus de Aquaed.
p. 145. formas rivorum perjorant dixit; sed idem p. 213 pro
ipsis &i\\xaeAactCa\i& Jorrnas dixit, uti Sidonius Apollinaris Epistol.
I, 5 et Cassiodorus Variarum libro VII Formula VI. uti docuit
Poleni annotatio.

quorum hae snnt rationes — Vulgo erat ante Rodianam:
quorum eae ratioues surtt. Rode primus hanc nostram scriptu-
ram dedit ex Guelf. sed falso addit auctoritatejn Sulp. ibi enim est
quorurn hae rationes sunt. Wrat. dat haec pro hae.

ut structura — Fran. in striictura habet. Sequens jastigata
restitui ex Sulp. Guelf. Wrat. Iocundus male fastigiata dedit.
Deinde aeque structurae Sulp. Wrat. Denique et minime Wrat,
 
Annotationen