Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

L' arte: rivista di storia dell'arte medievale e moderna — 23.1920

DOI Heft:
Fasc. 3
DOI Artikel:
Frati, Lodovico: Di Andrea Marchesi da Formigine: (contratti - autografi e testamenti)
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.17340#0265

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
DI ANDREA MARCHESI DA FORMICI NE

239

voluit dictum Iacobum eius fìlium, quantum est prò dimidia et dictam d. Franciscam eius
uxorem prò reliqua dimidia bonorum suorum et suae hereditatis, et quam dominam Franciscam
ipse magister Andreas testator reliquit et esse voluit liberam et absolutam, prout sic illam ab-
solvit, ab honere confìciendi inventarium, seu descriptionem bonorum, rerum et iurium here-
ditariorum et hereditatis ipsius testatoris, et etiam ab honere et gravamine prestandi et dandi
fideiussionem aliquam infrascripto suo heredi proprietario de utendis et fruendis bonis hereditatis
ipsius testatoris, quantum est prò dieta dimidia dicti usufructus sibi, ut spora, rellicta.

Proprietarium, vero, heredem, vivente dieta domina Francisca et ea defuncta, proprie-
tarium et usufructuarium instituit, reliquit et nominavit dictum Iacobum eius fìlium legiptimum
et naturalem, ipso Iacobo non molestante dictam d. Franciscam, ut supra.

Et si et casu quo contingat dictum Iacobum quandocumque decedere sine filiis legiptimis
et naturalibus, idem testator eo casu substituit et heredem instituit dictam dominam Fran-
ciscam eius uxorem ad quam voluit, disposuit et ordinavit ipse testator quod omnia eius bona
et eius hereditas in totum pervenire debeant et perveniant.

Et si contingat dictam d. Franciscam quandocumque transire ad secunda vota, vivente
dicto Iacobo eius filio, eo casu privavit ipse testator dictam eius uxorem dicto usufructu sibi
relieto, si vero nubat post mortem dicti Iacobi, ipse testator voluit ipsam dominam Franciscam
habeie et consequi posse dieta bona sibi, ut supra, rellicta, ac etiam voluit et disposuit quod
dieta d. Francisca de eis bonis testari et disponere possit libere velie suum, dummodo ipsa
d. Francisca non possit relinquere dieta bona, vel aliquam ecrum partem, eius futuro marito,
art aliquibus filiis, aut attinentibus dicti eius mariti; nec etiam relinquere possit ipsa bona,
vel aliquam illorum partem, attinentibus ipsius d. Francisce in latere patris; et si et casu quo
contingat dictam d. Franciscam decedere et mori intestatam, et nullo condito testamento, tunc
et eo casu ipse testator substituit eidem d. Francisce Bartholomeum ipsius testatoris fratrem,
si tunc superstes erit, et hoc solum quantum et respectu usufructus; respectu vero proprietatis,
vivente dicto Bartholomeo, et eo mortuo, tam respectu usufructus, quam proprietatis, instituit
et substituit Montem pietatis civitatis Bononie.

Et si contingat dictum Iacobum eius fìlium decedere post naturalem mortem diete d. Fran-
cisce ab intestato, et nullis superstitibus filiis, quandocumque post naturalem mortem d. Fran-
cisce, tunc et eo casu ipse testator substituit eidem Iacobo eius filio dictum Bartholomeum
eius fratrem, si superstes erit, et hoc solum respectu usufructus; respectu vero proprietatis,
vivente dicto Bartholomeo, et eo defuncto tam respectu usufructus, quam proprietatis, instituit
et substituit dictum Montem pietatis, eie.

Actum Bononie, in sacristia monasterii fratrum Carmelitanorum s. Martini de Apposa, pre-
sentibus d. Basilio quond. Philippi de Platis de Mediolano, fratre Baldassarre filio quond. Ne-
storis de Rustighellis de Bononia, fratre Ioanne quond. Achillis de Muziolis de Castronovo dio-
cesis Regii, qui dixerunt dictum testatorem bene cognovisse et cognoscere et eum fuisse sane
mentis et corporis; fratre Christophoro quond. Stephani de Corticellis de comune Borghi Pa-
nigalis comunis Bononie, fratre Desiderio filio quond. Alberici de Beghatiis de Massa Lombar-
dorum diocesis Imolensis cappellano in dieta ecclesia s. Marini, fratre Alexandro quond. Nicolai
de Ferraria, alias de Novelaria, fratre Paulo quond. Seraphini de Bonvisiis de Brixia, omnibus
fratribus monasterii s. Martini professis sub regula fratrum Carmelitanorum de Observantia,
fratre Jo. Baptista quond. Antonii Marie de s. Ioanne Bon. cive cappelle s. Thome de mer-
cato, Carolo Francisco quond. Nicolai de Auguchis bon. cive, cap. s. Cecilie, omnibus testibus
vocatis atque rogatis.

(Arch. notarile di Bologna, rog. Girolamo Catelani, filza 32, n. 37).
II.

Testamentum Magistri Andree Marchesi de Formigine.
(1 settembre 1546).

Magister Andreas quondam Petri de Marchesiis de Formigine ingenio eruditus et Bononie
habitans, sub cappella s. Marini, considerans humanam fragilitatem in hoc seculo, in quo omnes
nati sumus morituri, et quod nil morte certius et incertius judicatur, et volens ac cupiens dum
 
Annotationen