Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Deutscher Altphilologenverband [Hrsg.]
Mitteilungsblatt des Deutschen Altphilologenverbandes — 29.1986

DOI Heft:
Nr. 3
DOI Artikel:
Nochmals: Ein Briefwechsel
DOI Artikel:
Helmrich, Joachim: Ad Calaminum
DOI Artikel:
Calaminus, Joachim: Epigramm
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.35877#0068

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Nochma!s: Ein Briefwechsei

Ad Caiaminum
toachimus de Helmrich,
sodalis Societatis Latinae, loachimo Calamino s.p.d.
Legi in commentariis Periodicis, qui inscribuntur,,Mitteilungsblatt des Deutschen Alt-
philologenverbandes" (3/85), quae scriptis mandavisses, ut Patri Caelesti doctori Ei-
chenseer, auctori et socio Universitatis litterarum Saraviensis, impertires.
Legi deinde, quid Pater Caelestis ad ea respondisset. Admirationem vero meam ne di-
cam reprehensionem movit, quod, quamquam pro Tua parte dixisse videbaris, ad no-
vissima verba stilum redacuisti.
Haec omnia, quatenus ad Te pertinent, cum primo litterate legerem, ut os illud a com-
muni locutione diversum in sonum nescio quem corruptum deridendi causa intulisse
mihi viderere, mentem inde Tuam et linguam persensi.
Fragilis deinde omnis Tua sententia mihi videbatur, cum praesertim hominem initio
non intellexisses. Neque enim dubito, quin, si rem novam a principio totam percepis-
ses, non fueris argumentationem Tuam responso dato redintegraturus.
Ceterum intoleranter simut et intolerabiliter agis, si Tibi quasi bello academico perse-
quendum collegam artis Latinae amplificandae revificandaeque putas.
Minime vero salutare Latinitati fuit hoc quidem.
Cura, ut valeas!
Dabam Timbiis Litoreis, die 18° mensis Martii
p.s. Scriptionis huius authenticae exemplum photostaticum et Patri Caelesti Saravipontano et
moderatori commentariorum misi, qui haec iis commentariis divulgaret.
JOACHIM VON HELMRiCH, Bahnhofstraße 13, 2408 Timmendorfer Strand

J. Calaminus antwortet J. v. Helmrich mit einem Epigramm nach Catull 93.

Epigramm
Nil nimium studeo, de Helmrich, tibi veile placere
nec scire, utrum sis Martis an artis amans.
JOACHIM CALAMiNus, Kippekausen 42, 5060 Bergisch Gladbach 1

54
 
Annotationen