Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0043

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LIBER I. CAPUT VL

£1


CA.PUT VI.
De divijione et dispojitione operum, quae intra muros funt.
IVloenibus circumdatis, sequuntur intra muruin arearum divislones, pla-
teariunque, et angiportuum, ad coeli regionem directiones. Dirigentur
haec autem recte, si exclusi erunt ex angiportis venti prudenter: qui si
frigidi sunt, laedunt, si calidi, vitianl, si humidi, nocent. Quare vitan-
dum videtur hoc vitium, et advertendum ne siat, quod in multis civita-
tibus usu solet evenire: quemadmodum in insula Lesbo oppidum Mity-
lene magnificenter est aecUsi.catum et eleganter, sed positiun non pruden-
ter. In qua civitate Auster cum ssat, homines aegrotant; cum Corus,
tusliunt; cum Septentrio, restituuntur in sanitatem, sed in angiportis et
plateis non possunt consistere, propter vehementiam frigoris. Ventus au-
tem est aeris ssuens unda, cum incerta motus redundantia. Nascitur cum
fervor ofFendit humorem, et impetus fervoris exprimit vim spiritus flan-
tis. Id autem venim esse ex aeolipilis aereis licet aspicere, et dc latenti-
bus coeli rationibus, artisiciosis rerum inventionibus, clivinitatis exprimere
veritatem. Fiunt enim aeolipilae aereae, cavae: hae habent punctum an-
gaississimum, quo aquae infunduntur, collocanturque ad ignem, et ante-
quam calescant, non habent ullum spiritum; simulac autem fervere.coe-
perint, efllciunt ad ignem vehementem slatum. Ita scire et judicare licet,
e parvo brevillimoque spectaculo, de magnis et immanibus coeli vent.0-
riunque naturae rationibus. Venti enim, st exclusi suerint, non solum
efsicient corporibus valentibus locum salubrem, sed etiam, si qui morbi
ex aliis vitiis forte nascentur, qui in ceteris salubribus locis habent ctira-
tiones medicinae contrariae, in his, propter temperaturam exclusionis ven-
torum, expeditius curabuntur. Vitia autem sunt, quae diiliculter curantur,
in regionibus quae sunt supra scriptae, haec, gravitudo, arthritis, tussis,
 
Annotationen