Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0236

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
si4 " M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA
menstruas persicit rationes. Nunc ut in iingulis menlibus- <Sol signa pe»-
vadens, auget et minuit dierum et horarum spatia, dicam.

CAPUT (V.) II.
De Solis curfu per duodecim figiW-
xs namque ctim Arietis signum init, et partem octavam pervagatur, per-
licit aequinoctium vernum: cum progreditur ad caudam Tauri sidusque
Vergiliarum, e quibus eminet dimidia pars prior Tauri, in majus spatium
mundi, quam dimidium procurrit, procedens ad septentrionalem partem.
E Tauro cum ingreditur in Geminos, exorientibns Vergiliis magis crescit
supra terram, et auget spatia dierum: deinde e Geminis cum init ad Can-
crum, qui brevimmum tenet coeli spatium, ciim pervenit in partem oc-
tavam, persicit solstitiale lempus: et pergens pervenit ad caput et pectus
Leonis, quod eae partes Cancro sunt attributae. "Ex pectore auterri. Leo-
nis et finibus Cancri, Solis exitus, percurrens reliquas partes Leonis, im-
minuit diei magnitudinem et circinationis, reditque in Geminorum aequa-
lem cursum. Tunc vero a Leone transiens in Virginem, progsediemque
ad iinmn vestis ejus, contrabit circinationem et aequat eam, quam Tau-
rus habet, earstts rationem. E Virgine autem progrediens per sinnm, qui
sinus Librae partes habet primas, in Librae parte octava perficit aequi-
noctium autumnale, qui cursus aequat eam circinationem, quae fucrat in
Arietis signo. Scorpionem autem cum Sol ingressus . fuerit occidentilms
Vergiliis, minuit progrediens ad meridianas partes longitudines dierum.
E Scorpione cum percurrendo init in Sagittarmm ad semina ejus, con-
tractiorem dinrnum pervolat cnrsum. Cum autem incipit a feminibns
Sagittarii, qnae pars est attributa Capricorno, ad partem octavam, brevis-
sunum coeli percurrit' spatium. Ex eo a hrevitate diurna, bruma, ac
dies brumales appellantur. E Capricorno autem transiens in Aquariurn
 
Annotationen