Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0167

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LIBER VI. CAPUT X.

»45

in itineribus, clivis, scalisquc, quod in his saepius alii aliis obviam ve-
nientes ferentes sarcinas solent incurrere. Qiio&d potui distributiones
operum noltratium, uti sint aedisicatoribus non obscurae, explicui. Nunc
ctiam quemadmodum Graecorum consuetudinibus aeclisicia distribuantur,
uti non sint ignota, summalitn exponam.
CAPUT X.
De Graecorwn ' acdijiciorum eorwnque partium clijpojltione.
-Atijis Grcieci quia non utuntur, neque nostris , moribus aedisicant, sed
ab jamia 1) iiitroeuntilms, itinera s) faciunt latitndinibus non spatiosis,
ct ex una parte equilia x) 4), et ex altera ostiariis cellas 3), statimque
januae interiores 5) finiuntur. Hic autem locus inter duas januas graece
Svguo^cv appellatus. Deinde est introitus 0) in peristylon 6). Id peri-
stylum in tribus partibus habet porticus: in ea, parte quae spectat ad me-
ridiem duas antas inter se spatio amplo distantes, in quibus trabes inve-
huntur, et quantum inter antas distat ex eo tertia dempta spalium datur
introrsus. Hic locus apud nonnullos nvgo^ds 7), apud alios irctga^dg no-
minatur. In his locis inirorsus constituuntur oeci magni 8), in quibus
«uatres familiarum cum lanisiciis habent sessiones. In prostadis autem
dextra ac sinistra cubicula sunt collocata, quorum unum thalamus, alte-
rum amphithalamus dicitur. Circum autem in porticibus triclinia quo-
tidiana, cubicula etiam et-cellae familiaricae constituuntur. Ilaec pars
aedificii Gynaeconitis appellatur. Conjunguntur autem his domus am-
pliores habentes latiora peristylia, in quibus pares sunt quatuor porticus
altitudinibus, aut ima quae ad meridiem spectat excelsioribus columnis
constituitur. Id autem peristylium, quocj unam altiorcm habet porticum
1) Cod. ms. et Cod. Fr.ineck. Aequalia.
 
Annotationen