Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0124

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext

io2 M. VITRUYII P. DE ARCHITECTURA
venustam. Item sublata epistyliorum ornamenta, et pluteorum colum-
narumque superiorum diitributio operosam detrahit moleltiam, sumptus-
que imminuit ex magna parte summam. Ipsae vero eolumnae in altitu-
dine perpetua sub trabe testudinis perductae, et magnificentiam. impensae,
et auctoritatem operi adaugere videntur.
C A P U T II.
De aerario, carcere et curia.
Aerarium, carcer, curia, foro sunt conjungenda, sed ita uti magnitudo
symmetriae eorum foro respondeat. Maxime quidem curia inprimis est
facienda ad dignitatem mimicipii live civ-itatis. JEt Xi qnadrata erit, quan-
tum habtterit latitudinis, dimidia addita conitituatur altitudo; iin autem
oblonga fuerit, longitudo et latitudo componantur, et summa compolita ejus
dimidia pars siib lacunariis altitudini detur. Praeterea praecingendi sunt
parietes medii coronis ex intestino opere, aut albario, ad dimidiam par-
tem altitudinis. Quae si non erunt, vox ibi disputantium. elata in alti-
tudinem, intellectui non poterit esse audientibus. Cum autem coronis
praecincti parietes erunt, sox ab iis morata, prius quam in aere elata
dislipetur, auribus erit intellecta.
CAPUT III.
De theatro ejusque falubri conftitutione.
Lum forum constitutum fuerit, tum deorum immortalium diebus festis
ludorum spectationibus eligendus est locus theatro quam sahtberrimus,
Uti in primo libro de salubritatibus in moenium collocationibus est
scriptum. Per ludos enim cum conjugibus et liberis persedentes delec-
tationibus detinentur, et corpora propter voluptateni immota patentes
habent venas, in quas insidunt aurarum slatus: qui si a regionibus palu-
 
Annotationen