Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0121

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext

LIBER V. CAFUT L

99

rum loeorum expediam disposkiones. Primumque sorum uti oporteat
constitui dicam: quod in eo et publicarum et privatarum rei-um rationes
per magistratus gubernantur.

CAPUT I.
De foro, bafilicisque.
(-Fraeci in quadrato *) amplillimis et duplicibus porticibus (a) fora constitu-
unt, crebrisque columnis et lapideis aut marmoreis epislyliis adornant,
et supra ambulationes in contignationibus faciunt. Italiae vero urbibus non
eadem est ratione faciendum, ideo quod ^a rnjTJoribus consuetudo tradita
est, gladiatoria munera in foro darL Igitur circum spectacula **) spatio-
siora intercolumnia distribuantur, circaque in porticibus (b) argentariae
tabernae, (a)- moenianaque (c) superioribtis coaxationibus (d) collocentur,
quae et ad tisum et ad vectigalia publica recte erunt disposita. Magni-
-tudines autem ad copiam hominum oportet fieri; ne parvum spatium sit
ad usum, aut ne propter inopiam populi vastum forum videatur. Lati-
tudo autem ita fmiatur, uti longitudo in tres partes cum divisa fuerit,
ex liis duae partes ei dentur. Ita enim oblonga erit ejus formatio, et
ad spectaculorurh rationem jirilis dispositio. Columnae superiores quarta
parte minores quam inferiores sunt constituendae; propterea quod oneri
ferendo quae sunt inferiora, sirmiora debent esse, quam superiora. Non
minus quod etiam nascentium oportet imitari naturam, ut in arboribus
teretibus, abiete, cupresso, pinu, e quibus nuila non- crassior est ab radi-
cibtis, deinde crescendo progreditur in altitudinem, naturali contractura
peraequata nascens ad cacumen. Ergo si natura nascentium ita postulat,

") Forina I et II.

**_) Forjna III et IV.
 
Annotationen