Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0229

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LIBER IX. (CAPUT 1IL)

£07

lingua latinct. Non minus etiam plures philologi', cum. Graecorum sa-
pientibus multa deliberantes, secretos cum his videbuntur habere sermo-
nes. Et ad summam sapientium scriptorum sententiae, corporibus absen-
tibus, vetustate slorentes; cum insunt inter conliUa et disputationes, ma-
jores habent quam praesentium sunt auctoritates omnes. Itaque, Caefar,
his auctoribus fretus, sensibus eorum adhibitis et consiliis ea volumina
conscripli: et prioribus septem de aediiiciis: octavo de aquis: in hoc de
gnomonicis rationibus, quemadmodum de 7) radiis solis in mundo sunt
pcr umbram gnomonis inventae, quibusque rationibus dilatentur, aut
contrahantur, explicabo.

CAPUT I. (IV.)
De gnompnicis rationibus ex racliis folis per wnbram inventis, et
mundo atque planetis.
xLa autem sunt divina mente comparata, habentque admirationem ma-
gnam considerantibus, quod umbra gnomonis aequinoctialis alia magnitu-
dine est Athenis, alia Alexandriae, alia Romae, non eadem Placentiae,
ceterisque orbis terrarum locis. Itaque longe aliter distant descriptiones
horologiorum, locorum mutationibus. Umbrarum enim aequinoctialium
magnitudinibus designantur analemmatorum formae, ex quibus perliciun-
tur ad rationem locorum et umbrae gnomonum horarum descriptiones.
Analenmia, est ratio conquilita solis cursu, et umbrae crescentis a bruma,
observatione inventa, e qua per rationes architectonicas, circinique de-
scriptiones, est inventus essectus in mundo. Mundus autem est omnium
namrae rerum conceptio summa, coclumque hderibus conformatum. ld
volvitur continenter circum terram atque mare, per axis cardines extre-

7) Sic Codices Guels. et sran. cam E. S.} vulgo eat.
 
Annotationen