Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0283

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LIBER X. CAPUT XXII. 261
a latere dextra ac sinistra procurrendo, perJtringebat non minus pedes C.
Gubernabant eam homincs C habentem pondus talentum quatuor millium,
quod Jfit CCCCLXXX pondo.
CAPUT XXII.
De repugnatoriis.
_Ue scorpionibus et catapultis et balistis, etiamque testudinibus et turri-
bus, quae rnaxime mihi videbantur idonea, et a quibus essent inventa et
quemadmodum sieri deberent, explicui. Scalarum autem et carchesiorum,
et eorum, quorum rationes sunt imbecilliores, non necesiVhabui scribere.
Haec etiam milites per se solent facere, neque ea ipsa omnibrts locis, ne-
que eisdem ratiombus possunt utilia esse, quod difFerentes sunt munitio-
nes munitionibus, nationumque fortitudines. Namque alia ratione ad au-
daces et temerarios, alia ad diligentes, aliter ad timidos machinationes
debent comparari. Itaque his praescriptionibus si quis attendere volue-
rit, ex varielate eorum eligehdd, et in unam comparationem conferendo,
non incligebit auxiliis, sed qtiascunque res, aut rationibtis aut locis, si opus
suerit, sine dubitatione poterit explicare. De repugnatoriis vero non est
scriptis explicandum. Non enim ad nbstra scripta hostes comparant res
oppugnatorias, sed machinationes eorum ex tempore solerti consiliorum ce-
leritate sine machinis saepius evertuntur. Quod etiam Rhodiensibus me-
mbratur usu venisse. Diognetus enim suerat Rhodius architectus, et ei
de publico q^votannis certa merces pro artis dignitate T) tribuebatur ad ho-
norem. Eo tempore quidam architectus ab Arado, nomine Callias, Rho-
dwn cum venisset, acroasin fecit, exemplarque 2) protulit muri, et supra
id machinam in carchesio versatili' constituit, qua helepolim ad moenia
accedentem corripuit et transtulit intra murum. Hoc exemplar Rhodii,
cum vidissent, admirati ademerunt Diogneto quod fuerat ei quotannis
1) Sic Cod. Guels: pvo -pro arte.
2) Sic Cod. Guelf.
 
Annotationen