Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0063

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext


TIBER II. CAPUT VII. 41
CAFUT VIL
D e lapicidinis.
...■
-L*e calce et arena quibus varietatibus lint et quas hablant virtutes di-
xi; sequitur ordo de lapieidinis explicare, de quibus et quadrata saxa et
caementorum ad aedificia eximuntur copiae et comparantur. Hae autem
inveniuntur esse disparibus et disJimilibus virtutibus. Sunt enim aliae
molles, uti sunt cirea Urbem rubrae, Allienfes T), Fidenatis, Albanae: a-
liae temperatae, utl Tiburtinae, Amiterninae, Soractinae, et quae sunt his
regionibus 2): uonnullae durae, utl Sciliceae 3). Sunt etiam alia gene-
ra plura, uti in Campania ruber e t niger tophus, in Umbria e t Viceno
et Venetia albus, qui etiam serra dentata, uti ligmim, secatur. Sed haec
onmia, quae mollia sunt, banc habent utilitatem, quod ex his saxa cum
sunt exempta, in opere facillime tractantur: et si sint in locis tecds, sus-
tinent laborem; sin autem in apertis et patentibus, gelicidiis et pruinis
congelta, friantur et disTolvuntur: Item secundum oras maritimas ab sal-
sugine exesa diffluunt, neque perferunt aestus. Tiburtina vero et
quae eodem genere sunt omnia, susserunt et ab oneribus et a tempestati-
bus injurias; sed ab igni non possunt ^esse tuta, simulque ut sunt ab eo
tacta, disliliunt et dislipantur, ideo quod temperatura naturali parvo sunt
humore; item quod non multum habent terreni, sed aeris plurimum et
ignis. Igitur cnm et humor et terrenum in liis minus inest, tum etiam
ignis, tactu et vi vaporis ex his aerc sugato, penitus insequens, et inter-
i) Sic lego cfflss Fea. CoJ. nis. Pallenfes. Iteni EJit. Sillp. Vulgo, PalUensis.
2) Sic Cod. Franet.; al. generihus.
5) Cod. ms. cuin Eii. Sulp. siliceae.
VlTU. Tom.T. 5.
 
Annotationen