Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0216

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
194-

M. VITB-UVII T. DE AR.CIIITECTURA

quo facilius ex liis perscriptionibus eligant homines aquae sontes, qui-
bus ad usum salientes posimt ad civitates municipiaque perducere. Nul-
la enim ex omnibus rebus tantas videtur habere ad usum necessrtates,
quantas aqua. Ideb quod omnium animalium natura si frumenti fructu
privata fuerit, arbusiisve, aut carne, aut piscatu, aut etiam qualibet ex
his reliquis rebus efcaruirl utendo poterit tueii vitam; sine aqua vero
nec corpus animalium, nec ulla cibi virtus potest nasci, nec tueri, nec
parari; quare magna diligentia industriaque quaerendi sunt et eligendi
fontes ad rmmanae vitae salubritatem.

CAPUT V.
De aquarwn exjjerivientis.
Ii<xpertiones autem et probationes eorum sic sunt providendae. Si erunt
prosluentes et aperti, antequani duci incipiantur, aspiciantur, animoque
advertantur qua membratura sint qui circa ec. fontf habitant homines.
Et si erunt corporibus valentibus, coloribus nitidis, cruribus non vitiosis,
non lippis oculis, erunt probatijlimi, Item si fons novus fuerit fossus et
in vas Corinthium sive alterius generis, quod erit ex aere bono, ea a-
qua sparsa, maculam non fecerit, optima erit. Itemque in alieno si ea
aqua defervefacta et postea requieta et defusa fuerit, neque in ejus ahe-
ni fundo arena aut limus invenietur, ea aqua erit item probata. Item
si legumina in vas ctun ea aqua conjecta ad ignem jjosita, celeriter per-
cocta fuerint, indicabunt eam aquam esse bonam et salubrem. Non etiam
minus ipsa aqua, quae erit in fonte, si fuerit limpida et perlucida, et
quocumque pervenerit aut perfluxerit, Xi muscus non nascetur, neque
juncus, neque inquinatus ab aliquo inquinamento is locus fuerit, sed pu-
ram habuerit speciem, innuetur his signis esie tenuis ct in summa salu-
bi itate.
 
Annotationen