Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0142

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
120 M. VITRUVII P. DE AHCHITECTURA
C A P U T XI.
De palaejtrarum aedijlcatioiie,
J-Nunc mihi vicletur (tametsi non sint Italicae consuetudinis) palaesirarimi
aedificationes tradere explicate, et quemadmodum apud Graecos eonsti-
tuantur monstrare. *) In palaestris peristylia (b) quadrata sive obionga ita
sunt facienda, uti duorum stadiorum habeant ambulationis circuitionem,
miod Graeci vocant MuvXcv; ex quibns tres porticus simplices disponan-
tur, quartaque, quae ad meridianas regiones est conversa, duplex, (n) uti
«cum tempestates ventosae simt, non possit aspergo in interiorem partem
pervenire. J) Constituantur autem in tribus porticibus exedrae spatiosae (a)
Tiabentes sedes, in quibus philosophx, rhetores, reliquique qui studiis de-
lectantur sedentes disputare poslint. In duplici autem porticu collocen-
tur haec membra: Ephebeum (i) in medio (hoc autem est exedra am-
plisiima cum sedibus, quae tertia parte longior sit guam lata): sub dex-
tro coriceum (k), deinde proxime conisterium (1): a conisterio in versu-
ra porticus frigida lavatio (m), quam Graeci Xovtqov vocitant: ad sinisiram
ephebei elaeothesium (h): proxime autem elaeothesium, frigidarium. (g)t
ab eoque iter in propnigeum (f) in versura porticus: proxime autem. in-
trorsus e regione frigidarii collocetur concamerata sudatio (c), longitudine
duplex, quam latkudme, quae habeat in versuris ex itna parte iaconicum
(d) ad eundem modum (uti supra scriptum est) compositum; ex adverso
laconici, calclam lavationem (e). In palaestra peristylia, quemadmodum
supra scriptum est, ita debent esse perfecte distributa.
Extra autem disponantur porticus tres, Una ex peristylio exeunti-
bus, duae dextra atque sinistra stadiatae; (p. q. r.) ex quibus una quae
*) Forma XIX.
l) Cum Galiani hanc periodum postposui antecedenti, sensu ita exigente.
 
Annotationen