Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0261

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
klBER X CAPUT VIIL

239

jus collum, ad qtiem propius accesserunt: quemadmodum in itatera aequi-
pondium cum examine progreditur ad fines ponderationum. Eadem ra-
tione jumenta, cum juga eorum subjitgiorum loris per medium tempe-
Tantur, aequaliter traliunt onera; cum autem impares sunt eorum virtu-
tes, et unum plus valendo premit alterum, loro trajecto jsxtf una pars ju-
gi longior, quae imbecilliori auxiliatur jumento. Ita in phalangis ut in
jugis, cum in medio lora non sunt collocata, sed eam partem, qua pro-
greditur lorum a medio centro, breviorem efficit, et alteram longiorem,
ea ratione, li per id centrum, quo loci perductum est lorum, utraque ca-
pita circumagentur, longior pars ampliorem, brevior minorem aget circi-
nationem. Et quemadmodum minores rotae duriores et difEciliores ha-
bent motus: sic phalangae, et juga in quibus partibus habent minora ab
centro ad capita intervalla, premunt duriter colla. Quae autem longio-
ra habent ab eodem centro spatia, levant, oneribus extrahentes et
serentes. Cum haec ita ad centrum porrectionibus et circinationibus
receperint motus, tum vero etiam plostra, rhedae, tympana, rotae,
COchleae, scorpiones, balistae, prela, ceteraeque machinae, iisdem ratio-
nibus per porrectum centrum et rotationem circini versatae, faciunt ad
propositum esfectus.
GAPUT IX.
De OTgnn<>rum ad aquam hauriendam generibus et prirnurn de tympana,
Nunc de organis, quae ad hauriendum aquam inventa sunt, quemadmo-
dum variis generibtiS comparentur, exponam. Et primum dicam de tym-
pano. Id autem non alte tollit aquam, sed exhaurit expeditisume mul-
titudinem, magnam. *) Fit .axis (a) ad tornum aut circinum fabricatus/

*) Forma VI-
 
Annotationen