Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0260

DWork-Logo
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
253

M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA

lo, et impari *) pondere arhplissimam penlionem parem ' persicit: Per
scapi librationem et examinationem longius a centro recedentem, ita im-
becillior aequipondii brevitas majorem vim ponderis momento deducens,
sme vehementia, molliter ab imo sursum versum egredi cogit. Quemnd-
modum etiam navis onerariae maximae gubernator ansam gubernaculi te-
nens, qui otctj~ a Graecis appellatur, una manu momento per centri ra-
tionem pressionibus artis agitans, versat eam amplissimis et immanibus
mercis et penus ponderis oneratam, ejusque vela cum sunt per altitudi-
nem mediam mali pendentia, non potest habere navis celerem cursum;
cum autem in siimmo cacumine antennae subductae sunt, tunc vebemen-
tiori progreditur impetvi, quod non proxime calcem maii, quod est loco
centri, sed in summo longius, et ab eo progresTa recipiunt in se vela ven-
tum. Itaque titi vectis sub onere subjecms, si per medium premitur, du«
rior est, neque incumbit; cum autem caput ejus summum deducitur, fa-
ciliter onus extollit: simiiiter vela, cum sunt per medium temperata, mi-
norem habent virtutem. Quae autem in capite mali summo coslocantur
discedentia longms a centro, non acriore, sed eodem flatu pressione cacu-
minis, vehementius cogunt progredi navem. Etiam remi circa scalmos
strophis religati, cum manibus impelliintur et reducuntur, extremis pro-
gredientibus a centro palmis in maris undis^ summam impulsu vehementi
protrudunt porrectam navem, secante prora liquoris raritatem. Onerum
vero maxima pondera, cum feruntur a phalangariis hexaphoris, et tetra-
phoris, examinantur per ipsa media centra phalangarum, uri indivisi one-
ris solido pondere, certa quadam divisionis ratione aequas partes collis
singuli ferant operarii. Mediae enim partes plialangarum, quibus lora
tetraphororum invehuntur, clavis sitnt sinitae, ne labantur in unam vel al-
teram partem. Gum enim, extra fxnem centri promoventur,- premunt e-

j) Sic sensus exigit. Al. etiam pari.
 
Annotationen