Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0266

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA
le supesnis in modiolis emboli masculi, (EE) torno politi et oleo subac-
ti, conclusique regulis (G G) et vectibus convolvuntur, qui ultro ci-
troque frequenti motu prementes aerem, qui erit ibi 4), cum aqua
axibus obturantibus foramina, cogunt et extrudunt inflando pressionibus
per flstularum nares aquam in catinum, e quo recipiens penula spiritus
exprimit per fistulam in altitudinem: et ita ex inferiore 5) ]6co castello
collocato, ad saliendum aqua subministratur. Nec tamen haec sola ra-
tio Ctcfibii fertur exquisita; sed etiam plures et variis generibus aliae,
quae ab eo liquore pressionibus coacto spiritu, esferre a natura mutuatos
esfectus ostenduntur: uti mernlarum, quae motu voces edunt 6), atque
engibata 7), quae bibentia tandem movent sigilla, ceteraque quae delec-
tationibus oculorum et aurium sensus eblandiuntur: e quibus quae maxi-
me utilia et necessaria judicavi, selegi, et in priore volumine de horo-
logiis, in hoc de expresnonibus aquae dicendum putavi. Reliqua, quae
non sunt ad neceslitatem, sed ad deliciarum voluptatem 8), qui cupidio-
res erunt ejus subtilitatis, ex iplius Ctefibii commentariis poterunt invenire.
CAPUT XIIL,
De Ilydraulicis.
XJc Hydraulicis autem quas habeant ratiocinationes, quam brevissmie pro-
ximeque attingere potero, et scriptura consequi, non praetermittam. *) De
materia compacta basi, (a) arca (B) in ea ex aere fabricata collocatur. • Su-
pra basim eriguntur regulae (c) dextra ac sinistra scalari fonna conipac-

A) Convolvuntur, c/ui erit aer etc. Cod. ms. et Ed. Sulp.
5) Interiore. Cod. ms. et Ed. Sulp-
6) edunt, non Iegiiur in Cod. ms. nec in Ed. Sulp.
7) angabatae, Cod. ms. et Ed. Sulp.
8) vohmtatem, Cod. ms. et Ed. Sulp. *) Forma XV.
 
Annotationen