Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0197

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LIBER VII. CAPUT XIV,

175

ceterarum naturae rernm considerantibus admirationes; quod habet non
in omnibus locis quibus naseitur unius generis colorem, sed solis cursu
naturaliter temperatur. Itaque quod legitur Ponto et Galatia *), quod
liae regiones sunt proximae ad septentrionenn est atrum: progredientibus
inter septentrionem et occidentem invenitur lividum: quod autem legitur
ad aequinoctialem orientem et occidentem, invenitur violaceo colore:
quod vero meridianis regionibus excipitur, rubra pi-ocreatur potestate;
et ideo hoc rubrum Rhodo etiam insula creatur, ceterisque ejusmodi re-
gionibus, quae proximae sunt solis cursui. Ea conchylia cum sunt lecta,
feiTamentis circa scincluntur, e quibus plagis purpurea sanies, uti lacrima
profluens exculsa in mortariis, terendo conrparatur: et quod ex concha-
rum marinarum testis eximitur ideo ostrum est vocitatum. Id autem,
propter salsnginein cito fit liticulosum, nisi mel habeat cireumfusum. .?■•' 1

CAPUT XIV.
De infectivis.
-Tiunt etiam pttrpurei colores infecta creta rubiae radice, et hysgino,
non minus et ex iloribus alii colores. Itaque tinctores cum volnnt sil
jltticum imitarij viosam aridam conjicientes in vas cum aqua conferves- ,
cere faciunt ad ignem; deinde cum est temperatum conjiciunt. in linte-
tim, et inde manibus exprimentes recipiunt in mortarium aquam ex vio-^
lis coloratam, et ex ea eretriam x) infundentes et eam terentes, efficiunt
siiis Attici colorem. Eadem ratione vaccinium temperan tes, et lac mis-
centes, purpuram faciunt elegantem. Item qui non posTunt clvrysocolla
propter caritatem uti, herba quae lutea 2) appellatur caeruleum inficiunt^
1) Sic lego cmn Fea. AI. Gallia*
1) Cod. ms, et E. S. ereiam,
2.) Al. luteum.
 
Annotationen