Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0235

DWork-Logo
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
1,1 BER IX. CAPUT IV. |

cum slt ad oecidentem, Luna autem inter Orientem et occidentem
medias coeli teneat regiones, quod dimidia parte Coeli spatio distet a So-
le, item dimidiam candentiae conversam habere ad Terram. Inter Solem
vero et Lunam cum distet tolum mundi spatium, et Lunae orientis or-
bem sol retrospiciens, cum transit ad occidentem: eam, quod longius ab-
lit a radiis remissam, quartadecima die plena rota totius orbis mittere
splendorem: reliquosque dies decrescentia quotidiana ad perfectionem lu-
naris mensis, versationibus et cursu, a sole revocationibus subire rotam,
radiosque ejus etiam menstruas dierum efficere rationes. Uti autenr Ari-
Jlarchus Sarnius, mathematicus, vigore magno rationes varietatis discipli-
nis de eadem reliquit, exponam. Non enim latet Lunam suum propri-
umque non liabere, lumen; sed esse uti speculum, et a Solis impetu reci-
pere splendorem.^ Nainque Luna de septem astxis circulum proximum
terrae in cursibus. minimum pervagatur. Itaque quot mensibus sub rotam
Solis radiosque primodie antequam pi\aeterit latens obscuratur, et quo-
Tiiam est cum Sole, nova vocatur: postero autem die, quo numeratur se-
eunda, praeteriens a Sole, visitationem facit tenuem extremae rotundatio-
nis. Cum triduum receilit a Sole, crescit, et plus illuminatur: quotidie
vero discedens, cum pervenit, ad diem septimum, diitans a Sole occidente
circiter medias coeli regiones, dimidia lucet, et ejus qiiae ad Solem pars
sj>ectat, ea est illuminata. Quarto avxtem decimo die cum in diametro
spatio totius mmidi absit a Sole, , perficitur plena, et oritur cum Sol sit
ad occidentem; ideo quod totLim spatium mundi distans conlistit contra,
et impetu Solis todus orbis in se recipit splendorem. Septimodecimo die
cum Sol pritur, ea pressa est ad occidentem. Vigesimo et altero die cum
Sol est exorhis Luna tenet circiter medias coeli regipnes; et id quod
spectat ad Soiem habet lucidum; in reliquis obscura. Item quotidie cur-
sum faciendo, circiter octavo et vigeilmo die subit radios Solis, et"ita
 
Annotationen