Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0070

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
/,8 M. VITR.UVII p. DE ARCIIITECT1
habere: non puto oportere improbare, quae e lateritia sunt Itruct.ura
facta aedificia, dmnmodo r-ecte sint perfecta. Sed id genus qtiid ita a po-
pulo Romano in Urbe fleri non oporteat exponam, quaeque sint ejus
rei causae et rationes non praetermittam. Leges publicae non patiuntur
majores crailitudines quam sesquipedales constitui loco communi; ceteri au-
tem parietes, ne spatia angustiora sierent, eadem crassitudine collocantur.
L-ateritii vero (nisi diplinthii aut triplinthii fuerint) sesquipedalr crassitu-
dine non possunt plus quam unam sustinere contignationem. In ea au-
tem majestate Urbis et civium insinita frequentia, innumerabiles habitatio-
nes opus fuit explicare. Ergo cum recipere non poslet area plana 4) tan-
tam multitudmem ad habitandum in Urbet ad auxilium altitudinis aedi-
siciorum res ipsa coegit devenire. Itaque pilis lapideis, structuris testa-
ceis, parietibus caementitiis altitudines extructae, et contignationibus cre-
bris coaxatae, coenaculorum ad summas utilitates perficiunt disparatio-
nes. 5) Ergo moenibus e ss) contignationibus variis alto spatio multi-
plicatis, populus Romanus egregias habet sine impeditione habitationes.
Quoniam ergo explicata ratio est, quid ita in Urbe propter necessitatem
angustiarum non patiuntur esse lateritios parietes; cum extra Urbem opus
erit his uti line vitiis ad vetustatem, sic erit faciendum. Summis parie-
tibus structura testacea sub tegula subjiciatur altitudine circiter sesquipe-
dali, habeatque projecturas coronarum; ita vitari poterunt quae solent in
his sieri vitia. • Cum enim in tecto tegulae fuerint fractae aut a ventis
deje-ctae, qua possit ex imbribtis aqua perpluere, non patietur lorica te-
stacea laedi laterem, sed projectura coronarum rejiciet extra perpendicu-
lum stillas, et ea ratione serraverit integras lateritiorum parietum struc-

4) Cod. inss. posfunt areae planatae. Edit Sulp. et vulgo, non posset area planata.
5) Sic Fea.
6) Sic Cocl. ms. et Ed. Snlp. At vnlgo, menianis ett
 
Annotationen