Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0089

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
3LIBER III. CAPUT IT, ' ®y
dalur et dimidiam, et ejns una pars constituatur in crassitudine imi sca-
pi; ita habebitur pro rata parte intercolumniorum ratio. Quemadniodum
enim crescunt spatia inter columnas, proportionibus adaugendae sunt cras-
situdines scaporum. Namque si in Araeostylo nona aut decima pars cras-
situdinis fuerit, tenuis et exilis apparebit; ideo quod per latitudinem in-
tercolumniorum aer consumit, et imminuit aspectus scaporum crassitudi-
nem. Conti-a vero Pycnostylis li octava pars crassitudinis suerit, propter
crebritatem et angustias intercolumniorum, tumidam et invenustam efli-
ciet speciem. Itaque generis operis oportet persequi symmetrias. Etiam-
que angulares colnmnae crassiox"es saciendae snnt ex sua diametro quin-
quagelima parte, quod eae ab aere circumciduntur, et graciliores eJTe vi-
dentur aspicientibus. Ergo quod oculos salj.it, ratiocinatione est exaequan-
dum. Contracturae autem in suiumis columnarum hypotracbeliis ita sa-
ciendae videntur, titi si. columna sit ab minimo ad pedes quinosdenos,
ima crassitudo dividatur in partes sex, et earum partium quinque summa
constituatur. Item quae erit ab quindecim pedibus ad pedes viginti, sca-
pus imus in partes sex et semilTem dividatur ex earumque partium quin-
que et semiise superior crassitudo columnae siat. Item quae erunt a pedi-
bus viginti ad pedes triginta scapus imus dividatur in partes septem, ea-
rumque sex summa contractura persiciatur; quae autem ab triginta pe-
dibus ad quadraginta alta erit, ima crassitudo dividatur in partes septem
et dimidiam, ex his sex et dimidiam in sumir.o habeat contracturae ra-
tione. 8) Quae erunt a quadraginta pedibus ad quinquaginla, item divi-
dendae sunt in octo part.es, et earum feptem in summo p) fcapi hypo-
trachelio contrahantur. Item ii quae altiores erunt his, eadem ratione pro
rata constituantur contracturae. Ilae autem propter altitudinis interval-
8) Cod. ms. et Ed. Sulp. ratlonem,
q) Cod. ms. et Ed. Sulp. sca-po suh capitido.


 
Annotationen