Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0126

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ioi- M. VITRUVII T. DE ARCHITECTUHA
clectus fuerit, ubi 2) impediatur resonantia. Vox autem est 3) spiritus
sluens, et aeris ictu 4) sensibilis auditui. Ea niovetur circulorum rotun-
dationibus infinitis: uti si in stantem aquam lapide immisso nascantur in-
numerabiles undarum circuli crescentes a centro, et quam latissime pos-
sint vagantes, nisi angtistia loci interpellaverit, aut aliqua osfensio, quae
non patitur designationes earum undarum ad exitus pervenire. Itaquc
cum interpellentur ofFensionibus, primae redundantes insequentium dis-
turbant designationes. Eadem ratione vox ita ad circinum esiicit motio-
nes. Sed in aqua circuli aequa planitie in latitudinem moventur; vox et
in latitudinem progreditur, et altitudinem gradatim scandit. Igitur ut
in aqua undarum designationibus, ita in voce cum ofscnsio nulla primam
undam s) interpellaverit, non disturbat secundam, nec insequentes, sed
omnes sine resonantia perveniunt ad imorum et summorum aures. Ergo
veteres architecti, naturae vestigia persecuti indagationibus vocis, scanden-
tes tlieatrorum perfecerunt gradationes, et quaesiverunt per canonicam
mathematicorum et musicam rationem, ut quaecunque vox esset in scena,
clarior et suavior ad spectatorum perveniret aures. Uti enim organa in
aeneis laminis aut corneis, diesi, ad chordarum sonituum claritatem persi-
ciuntur: sic theatrorum per harmonicen ad augeadam vocem ratiocina-
tiones ab antiquis sunt constitutae.

.2) Cod. ms. Ed. Sulp. et vulgatae legunt: non imptdiatur. miki vero negatio expungen-
da visa est.
4) CotL ms. actu.
5) Sic Cod. ins. et Ed. SuJp.
 
Annotationen