Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0131

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LIBER V. CAPUT V.

109

tudo dividatur in partes qtiatuor; uti tres efficiantur regiones cellarum
transversae designatae, una harmoniae, altera chromatos, tertia diatoni:
et ab imo, quae erit prima, ea ex liarmonia collocetur, ita uti in minore
theatro supra scriptum est. In mediana autem parte, prima in extremis
cornibus ad chromaticen hyperbolaeon habentia sonitum, ponantur: in
secundis ab his diatessaron, ad chromaticen diezeugmenon: in tertiis dia-
tessaron, ad chromaticen synemmenon: in quartis diatessaron ad chroma-
ticenmeson; quintis diatessaron ad chromaticenhypaton: sextis ad parame-
sen, quod et in chromaticen hyperbolaeon, diapente, et ad chromaticen-
meson, diatelsaron, habeant consonanfiae comimmitatem. In meclio nihil
est collocandum; ideo quod soniruum. nulla alia qualitas in chromatico
genere symphoniae consonantiam potest habere. In summa vero divisio-
ne et regione cellarum, in cornibus primis ad diatOnon hyperbolaeon, fa-
bricata vasa sonitu ponantur: in secundis diatessaron ad diatonondiezeug-
menon; tertiis diatessaron, ad diatonon synemmenon; quartis diatessaron,
ad diatononmeson: quintis cliatessason, ad diatononhypaton: sextis diates-
saron, ad proslambanomenon: in medio ad mesen, quod ea et ad pros-
lambanomenon, diapason, et diatonon hypaton, diapente habet symphoni-
arum communitates. Haec autem ii quis voluerit ad perfectum facile
perducere, animadvertat in extremo libro diagramma musica ratione de-
signatum, quod Ariftoxenus magno vigore et 'ihdustria generatim divilis
modulationibus constitutum reliquit: de quo si quis ratiocinationibus liis
attenderit, et ad namram vocis et acl audientium delectationes facilius
valuerit theatrorum eHicere perfectiones. Dicet aliquis forte, .multa the-
atra Romae quotannis facta esse, neque ullam rationem harum rerum in
his fuisse. Sed erravit in eo, quod omnia publica lisnea theatra tabula-
tiones habent complures, quas necesse est sonare. Hoc vero licet anim-
advertere etiam a citharoedis, qui superiore tono cum volunt canere,' ad-
vertunt se ad scenae valvas, et ita recipiunt ab earum auxilio consonan-
 
Annotationen