Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0150

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
'

iaa M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA
nus eam sententiam augendo Theophrnfius, hortandos T) doctos potrds
esse quam pecuniae considentes, ita ponit: Doctum ex omnibus solum,
neque in alienis locis peregrinum, neque amissis familiaribus et necessa-
xiis inopem amicorum, sed in omni civitate esse civem, diflicilesque for-
tunae sme timore posse despicere casus; at qui non doctrinarum, sed
felicitatis praesidiis putaret se esse vallatum, labidis itineribus vadentem,
non itabili sed insirma confiictari vita. Epicurus vero non diilimiliter
ait: Pauca sapientibus fortunam tribuere, quae autem maxima et neces-
saria sunt, animi jnentisque cogitationibus gu.ber.nari. Ilaec ita esse plu-
res philosophi dixerunt. Non minus etiam poetae, qui antiquas comoe-
dias graece scripserunt, easdem sententias veriibus in scena pronunciave-
nmt; ut Eucrntes, Cldonides, Arifiophanes, niaxime etiam cum his
Alexis,' qiii'Athenicnfes ait ideo oportere laudari, quod omnium Graeco-
rwn leges cogunt par.entes.ali a liberis, Athenienjium non omnes, nisi
eos, qui liberos artibus erudisscnt. Omnia enim muncra fortunae cum
dantur, ab ea faciilime .adimuntur; disciplinae vero conjunctae cum ani-
mis nullo tempore desiciuirt, sed permanent stabiliter ad summum ex-
itum vitae.
Itacpre ego maximas iniinitasque parcntibus ago atque liabeo gra-
tias, quod Athenienfium legem probantes me arte erudiendum curave-
runt, et ea, quae non potest esse probaia llne literatura encyclioque
doctrinarum omnium disciplina. Cum ergo et parentum cura et prae-
ceptorum do.ctrinis auctas haberem copias clisciplinarum, philologis et
philotechnis rebus commentariorumque scripturis me delectans, eas pos-
sessiones animo paravi, e quibus haec eit fructuum summa: nullani plus
hahendi necessitatem eamque esse proprietatem divitiarum maxime, nihil
dessderare. Sed forte nonnulli haec levia judicantcs, putant eos esse
l) Cod. ms. et E. S. hortando.
 
Annotationen