Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0175

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LIEER VII. PRAEFA'
et universi vehementer indignarentur, surrexit, et rogando impetravit ut
paterentur se clicere. Itaque silentio sacto docuit unum ex his eum esse
poetam, ceteros aliena recitavisse: oportere autem judicantes non furta,
sed scripta probare. Admiraute populo, et rege dubitante, fretus memo-
ria e certis armariis insmila volumina eduxit, et ea cum recitatis confe-
rendo coegit ipsos furatos de se consiteri. Itaque rex jussit cum bis agi
furli, condemnatosque cum ignominia dimilit. Arifto-phanem vero am-
plissimis muneribus ornavit, et supra bibliotbecam constituit. Insequen-
tibus annis a Macedonia Zoilus, qui adoptavit cognomen ut Homeromaftix
vocitaretur, Alexandriam venit, suaque scripta contra lliadem et Odysfemn
comparata regi recitavit. Ptolemaeus vero cum animadvertisset poetarum
parentem philologiaeque omnis ducem absentem vexari, et cujus ab cun-
ctis gentibus scripta suspicerentur, ab eo vituperari, indignatus nullum ei
dedit responsum. Zoihls autem cum diutius' in regno fuisset inopia pres-
sus, summisit ad regem postulans ut aliquid sibi tribueretur. Rex vero
respondisse dicitur: Tlomerum qui ante annos mille decessisset aevo per-
petuo multa millia hominum pascere; item debere, qui meliori ingenio
se prositcretur, non modo se unum, sed etiam plures alere posse. Et ad
summam mors ejus, ut parricidii damnati, varie memoratur. Alii eum J)
scripserunt a Philadelpho esse in crucem fixum: nonnulli Chii 2) in eum
lapides esse conjectos: alii Smyrnae vivum in pyram conjectum. Quo-
rum utrum ei acciderit, merenti digna conssitit poena; non enim aliter
videtur promereri, qui citat eos, quormn responsum, quid senserint scri-
bentes, non poteit coram indicari. Ego vero, Caefar, neque alienis indi-
cibus mutatis, interposito nomine meo id profero corpus, neque ullius '
cogitata vituperans, institui ex eo me approbare. Sed omnibus scripto-

l) Cod. ms. enim.
2.) Sic Cod. Mis.
 
Annotationen