Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0187

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LIBER VII. CAPUT V. l65
compositio, nec megalographia 3), nec camerarum coronario opere subti-
lis ornatus, quod ea et ab ignis fiimo, et ab luminum crebris fuliginibus
cqxrumptmtur. In his vero supra podia, abaci ex atramento sunt subi-
gendi et poliendi cuneis silaceis, seu miniaceis interpositis. Cum expli-
catae fuerint camerae purae, et politae, etiani pavimentoiTim non erit
displicens (si cpiis animadvertere voluerit) Gi"aecorum hibernaculorum
usus, qui minime sumptuosus est, sed utilis apparatus. Foditur enim in-
tra libramentum triclinii altitudo circiter pedum binum, et solo fistucato
inducitur aut rudus, aut testaceum pavimentum ita fastigatum, ut in ca-
nali habeat nares. Deinde congeslis, et spisse calcatis carbonibus indu-
citur ex sabulone, et calce, et favilla mixta materies, craslitudine semi-
pedali ad regulam et libellam, et summo libramento cote despumato red-
ditur species nigri pavimenti. Ita conviviis eorum et quod pocnlis et
sputismatis esfunditur, simul atque cadit, siccescit, quique versantur ibi
ministrantes, et si nudis pedibus fuerint, non recipiunt frigus ab ejusmo-
di genere pavimenti.
CAPUT V.
De rntione pingendi in aedisiciis.
^eteris conclavibus, id est vernis, autumnalibus, aestivis, etiam atriis, et
peristyiiis, confiitutaesunt ab antiquis ex certis rebus certae rationes pi-
cturarum. Namque pictura imago fit ejus quod est, seu potest eise, uti
hominis, aediiicii, navis, reliquarumque rerum, e quarum T) formis cer-
tisque corporum fmibus figurata sunilitudine sumuntur exempla. Ex eo
antiqui, qui initia expolitionibus instituerunt, imitati sunt primum crusta-
3) Cod. ms. ct E. S. melograpliia. Cod. Fran. melophia.
1) CoJ. ms. et E. S. item Cod. Fran. e c/uibus sormis eertisque corporihus Jigurata. —
 
Annotationen