Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0285

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LIBER X. CAPUT XXII.

chinam cepisset, sua esset. His ita constitutis, qua machina accessura
erat, ea regione murum pertudit, et jussit omnes publice et privatim,
quod quisque habuisset aquae, stercoris, luti, per eam fenestram per ca-
nales progredientes 4) efFundere ante murum. Cum ibi magna vis aquae,
luti, stercoris, nocte profufti fuisset, postero clie helepolis accedens ante-
quam appropinquaret ad murum, in httmida voragine acta consedit, nec
progredi, nec regredi postea potuit. Itaque Danetrius cum vidisset sa-
pientia Dlogneti se deceptum esse, ,cum classe sua discessit. Tunc Rhodii
Diogneti solertia liberati bello, publice gratias egerunt, honoribusque
omnibus eum et ornamentis exornaverunt. Diognetus autem eam hele-
polim reduxit in urbem, et in publico collocavit, et inscripsit: Diogne-
tus e manubiis id populo cledit munus. Ita in repugnatoriis re-
bus, non tantum machinae, sed etiam maxime consilia sunt comparanda.
Non minus Chio, cum supra naves sambucarum machinas hostes compa-
ravissent, noctu Chii terram, arenam, lapides projecerunt in mare ante
murum. Ita illi postero die cum accedere voluissent, naves supra aggera-
tionem, quae fuerat sub aqua, sederunt, nec ad murum accedere, nec re-
trorsus se recipere potuerunt: sed ibi malleolis conflxae incendio sunt
conslagratae. Apollonia quoque cum circumuderetur, et specus hostes
fodiendo cogitarent sine suspicione intra moenia penetrare; id autem cum
a speculatoribus esset Apolloniatibus renunciatum, perturbati nuntio, prop-
ter timorem consiliis indigentes, animis deficiebant, quod neque tempus,
neque certum locum scire poterant, quo enxersum facturi fuisTent hostes.
Tum vero Trypho Alexandrinus, qui ibi fuerat architectus, intra mu-
rum plures specus designavit, et fodiendo terram progrediebatur extra
murum, duntaxat citra sagittae emisiionem, et in omnibus vasa aenea sus-
pendit. Ex his in una fossura, quae contra hostium specus fueral, vasa
pendentia ad plagas ferramentorum sonare coeperunt. Ita ex eo intel-
/p Sic Cod. mn. et Ed. Sulp. Codex Fxan. egredicntes.
 
Annotationen