Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hirsch, Theodor [Hrsg.]; Töppen, Max [Hrsg.]; Strehlke, Ernst Gottfried Wilhelm [Hrsg.]
Scriptores rerum Prussicarum: die Geschichtsquellen der preussischen Vorzeit bis zum Untergange der Ordensherrschaft (1. Band) — Leipzig: Verlag von S. Hirzel, 1861

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.54721#0041

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
CRONICA TERRE PRUSSIE. PROLOGES.

23

dere et mensura, ut vere possent dicere cuma propheta: cibabis nos pane la-Ps. 79,6.
crimarum et potum dabis nobis in lacrimis etb mensura. Completum fuit in eis,
quod dominus per Ysayam dicit: dabit tibic dominus panem artum et aquamjsa.30,20.
brevem. Cogebantur sepius familie sue, que in abstinenciad fratrum consueta
non potuit servicia debita complere, carnes dare ad vescendum, a quibus ipsi
licito® tempore leto animo et vultu hylari abstinebant. Potus et pulmentum
fratrum et familie adeo fuit tenuis substancie, quod color et sapor admixti bladi
vel leguminis vix poterat humanis sensibus comprehendi. Hec et alia multa
majora, que longum esset scribere, pacienter perpessi sunt in casis et tuguriis
suis. Sed quot pericula et angustias in exercitibus, cum in bellof proficisceren-
tur contra infideles, paciebantur, novit ille, qui nihil ignorat. In eis completa
fuerunt, que apostolus de sanctis martiribus scribens ad Hebreos ait: alii distentinebr.il,35ff.
sunt, alii ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres ; lapidati
sunt, secti sunt, temptati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt8 in
melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non
erat mundus, in solitudinibus errantes et in montibus et speluncis et in caver-
nis terre. In his patet defectus,h quem fratres quondam passi fuerunt, in quibus
anima eorum inanis fuit et esuriens. Si volueris scire qualiter in habundancia
jsaciata sit in edificiis, equis armis, vestibus, cibo, potu et multiplicacione fra-
trum et suorum et aliis vite humane necessariis,' aperi oculos tuos etvide; om-
nia ad oculum tibi patent. Confiteantur eciam domino misericordie ejus et mi-ps. 106,15 f
rabilia ejus filiis hominum, quia contrivit portas ereas et vectes ferreos confre-
git. Ecce mirabilia forcia, quomodo per fratres predictos omnes gentes, que in-
habitabant terram Prussie, quarum innumera multitudo inferius apparebit, ex-
terminate sunt, et urbium et municionum suarum porte eree contrite sunt, et
vectes ferrei sunt confracti; sicque dominusk suscepit eos de via iniquitatis eo-
rum et propter injusticias suas humiliati sunt. Confiteantur eciam domino mi-ps. 106,3if.
sericordie ejus et mirabilia ejus filiis hominum, ut sacrificent sacrificium laudis.
Attende, qualiter fratres ut Judas Machabeus loca sancta terre Prussie, que gen-
tes prius per ydolatriam polluerunt, mundaverunt, et sacrificatur in eis quotidie
deo sacrificium laudis et honoris. Accipe ergo, bone Jesu, sacrificium istud pro
universo populo tuo et custodi partem tuam et sanctifica. Et ut David1 eciam
instituunt sacerdotes, et augent quotidie cultum dei. Sic patet quam magna
signa et forcia mirabilia fecit deus excelsus per dictos fratres in terra Prussie;
quomodo et predicabuntur, inferius apparebit. Sed quia in novissimis diebus
instabunt tempora periculosa, et erunt homines se ipsos amantes, querentes, que
sua sunt, non que Jesu Cristi, habundabit iniquitas et multorum caritas refri-
gescet. Idcirco, benignissime Jesu, da eis spiritum consilii sanioris, ut non con-
tristent spiritum, in quo signati sunt; innova signa et immuta“ mirabilia et erue
ipsos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, ut confundantur omnes, qui
ostendunt servis tuis mala, confundantur" in omnipotencia sua et robur eorum
conteratur, et scient, quia tu es deus solus et gloriosus super orbem terrarum”.
De modo agendi libri hujus.
Modus agendi in hoc libro erit iste. Primo describam, quo tempore, et a
a) cunjf fehlt K. b) in Vulg. c) vobis Vulg. d) absencia B. e) licito fehlt K. eo ipso T. H. f) cum
in bello cum K. g) circuerunt B. K. erraverunt W. circuierunt Vulg. T. h) de fctis B. de fts K. defec-
tus W. i) n. h. B. k) deus K. 1) dd? K. B. debetur T. H. m) invita K. n) die Worte omnes
bis confundantur fehlen K. T. H. o) etc. fügt H. hinzu. Ebenso beim folgenden Abschnitt und III. c. 26, 97.
 
Annotationen