Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hirsch, Theodor [Editor]; Töppen, Max [Editor]; Strehlke, Ernst Gottfried Wilhelm [Editor]
Scriptores rerum Prussicarum: die Geschichtsquellen der preussischen Vorzeit bis zum Untergange der Ordensherrschaft (1. Band) — Leipzig: Verlag von S. Hirzel, 1861

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.54721#0267

DWork-Logo
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
CRONICA TERRE PRUSSIE. BEILAGE 6.

249

cujus memoria apud modernes fltc. Sunt per ipsum inibi multa millia trucidata et cir-
citer tria millia gentilium baptizata. Ad hec omnia fratres cruciferi de domo Teuthonica
sua auxilia prebuerunt fideliter et consilia, procurando vehiculorum levium xlv millia
portantium pro exercitu necessaria et pro rege. Unus procerum gentilis occiditur, qui
habuisse xn pedes in longitudine perhibetur. Mansit autem post suum reditum idem
rex in regno tantundem quindecim diebus.
6. Aus dem breve chronicon Silesiae.
Das breve chronicon Silesiae umfasst die Jahre 97 0 — 1 4 1 0. Es ist gedruckt bei
Stenzel Script, rerum Siles. T. V.
Anno domini mcccxxvi Litwanorum exercitus, de terra sua egressus, cum con-®)6.^'
ductu regis Cracovie, Vlodezlai, cognomento Locket, intraverunt dyocesim Lubucen-
sem, et ibi et alias magnam multitudinem hominum christianorum, virorum ac mulie-
rum, captivam duxerunt, et miserabiliter tractaverunt; nam mulieres et virgines stu-
praverunt, pregnantes cum suis fetibus transfixerunt, quibusdam guttura preciderunt
et divinaciones suas exercuerunt, quam plures eciam diversis modis occiderunt, re-
liquos vero, vinctis manibus et decem vel pluribus pariter copulatis et caldaribus et
aliis diversis rebus ad colla ipsorum suspensis, ad terram suam miserabiliter abduxerunt.

Beilage 6.
Aus östreichischen Annalen.
Die zunächst folgenden östreichischen Annalen sind bearbeitet von Wattenbach
in Pertz Monumenta Germaniae historica Scriptorum T. IX1.
1. Aus den Annales Lambacenses (—1283).
1255. Otacharus rex Boemorum et dux Austrie terram Brutenorum manu valida
intravit, et eam fidei Christiane subjiciens ad propria repedavit.
2. Aus den Annales Sancrucienses. Contin. n (—1266).
1 244. Duci Austrie erant duo adolescentes, quos a juventute nutrierat in curiap. 641
sua satis delicate, quos etiam tenero amore amavit. Contigit autem, ut in quodam
conflictu ambo vulnerarentur usque ad mortem. Ende ipse dux nimis conturbatus,
compatiens miserie eorum et dolori, quia jam desperati erant a medicis et ab Omnibus,
etiam in supremo spiritu constituti, valde humiliter et cum lacrimis supplicabat fere
omnibus viris spiritalibus in suo ducatu constitutis, ut Deum exorarent, quia omnia
potest, ut restitueretur adolescentibus sanitas corporis. Promisit etiam carnarium in
sancta Cruce perficere, et in ducentis talentis et in manu potenti ire contra Prute-
nos, et justitiam facere omnibus, maxime viris spiritalibus, et omnia, que injuste
possederat a morte patris sui, restituere dominis suis. Quem deus omnipotens propter
bonitatem suam et devotionem ducis exaudire dignatus .est, restitutique sunt statim
adolescentes sanitati. Quod ipse pro magno miraculo habuit; deinde valde largam ele-
mosinam multis largitus est.
1 2 54. Otakorus rex Boemie et dux Austrie cum magno comitatu profectus est p-643
versusPrusciam circa nativitatem Domini, qui superatis omnibus et fidem Christi spon- 25. Decemb.
dentibus, reversus est in terram suam.
1) Kaum auf Preussen zu beziehen ist folgende Stelle aus den Annales Garstenses (—
1257) bei Pertz p. 690 zum Jahre 1 254 : Item rex Hungarie Bela cum Premizlao dicto Otakaro
treugas componit, et consilio factum est, ut Austria ipso Otakaro, marchia vero, que Styria
dicitur, sicut est montibus clausa, ipsi regi Hungarie permaneret. SedGerdrudis relicta regis
Bruttenorum quedam emolumenta in ipsa marchia tantummodo in partem singulam recepit.
 
Annotationen