Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hirsch, Theodor [Hrsg.]; Töppen, Max [Hrsg.]; Strehlke, Ernst Gottfried Wilhelm [Hrsg.]
Scriptores rerum Prussicarum: die Geschichtsquellen der preussischen Vorzeit bis zum Untergange der Ordensherrschaft (1. Band) — Leipzig: Verlag von S. Hirzel, 1861

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.54721#0208

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
190

PETRI DE DUSBURG

de Raganita et xliiii fratres cum cccc viris de Sambia et Nattangia improvise
intraverunt in ortu diei suburbium castri Gedemini, et incendio destruxerunt,
et occiderunt quicquid in eö repertum fuit, preter eosa qui ad castrum confu-
gere poterant. De parte fratrum tres viri de Nattangia interfecti sunt et duo
capti. Frater Otterb eciam captus fuit, sed breviter postea mirabiliter evasit.
Decem enim diebus fuit in via sine cibo.
352 (345) De morte xlv Lethowinorum.
. 1324 Eodem anno et tempore quidam de episcopatu Warmiensi dictus Mucko
cum xix latrunculis vadens versus Lethowiam, invenit xlv equites Lethowinos
in solitudine, et subtiliter circumveniens eos omnes interfecit.
353 (346) De eodem.
Idem Mucko tempore alio cum paucis latrunculis exiit contra infideles, et
dum venisset in solitudinem, vidit plures equites de Lethowia, et expavescens
eorum multitudinem et potenciam, rejecit de humeris suis cibum et potum, et
quicquid eum poterat gravare, et cum sociis suis fugit et evasit. Quo facto idem
Mucko turbatus post multa consilia dixit ad socios suos : Oportet nos mori fame,
quia cibum non habemus. Gonsulo ergo, ut moriamur honeste. Sequamur Hos-
tes nostros, et videamus, si possumusc aliquid proficere circa ipsos. Quod cum
placuisset omnibus, accesserunt secrete noctis tempore, et omnes occiderunt,
eorum arma, equos et quecunque alia secum deducentes.
354 (347) De fralre Wernero magistro generali et terre Prussie.
6 'juii Frater Wernerus de Orsele magister generalis xiin terre Prussie xx hoc
anno scilicet mcccxxiv sexta die mensis Julii in domo principali Mergenburgk est
electus et prefuit annis.*.
355 (348) De impugnacione castri Cristmemele.
Hujus tempore eodem mense Julii cccc Lethowini, occulte venientes, vole-
banl castrum Cristmemelam expugnare. Sed fratres premuniti per quendam
piscatorem, parati in armis, dum ad pugnam accederent in ortu diei, plures
vulneraverunt ictibus et sagittis, et quendam virurn nobilem occiderunt, quem
cum Lethowini deportare vellent, fratrete per crebra jacula defenderunt. Tan-
dem provocati in iram omnes convenerunt, quidam ipsum mortuum cum brachiis,
alii cum pedibus, reliqui cum capite rapientes, violenter deportaverunt. Sed
antequam hoc perficerentd, tot ex eis vulnerati fuerunt, quod eorum numerum
non audivi.
356(349) De legatis sedis apostolice, et pace facta inter infideles et Cristianos.
1324 Hoc anno eciam dominus Joannes papa xxn ad suggestionem fratris Fride-
rici ordinis fratrum minorum archiepiscopi de Riga et civium ibidem misit ad
a) eos B. D. fehlt K. b) So K. B. D. Other H. Cap. 353. c) possimus B. Cap. 355. d) proficerent K.
1) Werner wurde nach Pfingsten [4 4. Junil gewählt, sagt der Canon. Samb. Jeroschin
wiederholt genau Dusburgs Angabe; denn »an Petri Paul’s achten Tage« ist nicht, wie Voigt
4, 383 meint, der 29. Juni, sondern die Octave darnach d. h. der 6. Juli. — Dusburg hat das
Capitol offenbar nicht beendigt, weil er noch bei Lebzeiten Werner’s (f 4 330) schrieb.
 
Annotationen