Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hirsch, Theodor [Hrsg.]; Töppen, Max [Hrsg.]; Strehlke, Ernst Gottfried Wilhelm [Hrsg.]
Scriptores rerum Prussicarum: die Geschichtsquellen der preussischen Vorzeit bis zum Untergange der Ordensherrschaft (1. Band) — Leipzig: Verlag von S. Hirzel, 1861

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.54721#0265

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
CRONICA TERRE PRUSSIE. BEILAGE 5.

247

1254. 19 Kalend. Januarii Prziemysl, filius regis Wenceslai, profectus est inPert’
Pruziam, signo crucis accinctus1, pugnaturus contra Prutenos, quem multa turba no-
bilium Bohemiae, Moraviae et Austriae secuta est et aliorum militum generis inferioris. 14. Decemb.
Veniens ergo Wratislaviam nativitatem Domini celebravit, et cum magno honore a du-25. Decemb.
cibus Polonie2 et nobilibus ac episcopo Wratislaviensi3 decenter susceptus, et per ali-
quot dies cum omni exercitu suo decentissime procuratus est. Eo igitur in Wratislavia
commorante, accessit ad eum marchio Branburiensis4 5 cum exercitu suo, et ambo pa-
riter profecti sunt in Prussiam, ducentes secum multitudinem copiosam.
1 255. Interea potentes et majores terrae Prussiae divino, ut credimus, timore
perterriti, ac nomine principis Bohemiae audito, cum omni humilitate venerunt ad
eundem principem, se cum suis Omnibus ejus ditioni ac fidei christianae dedentes.
Quos piissimus princeps benigne suscipiens, ad baptismi gratiam invitavit, etunump-182
potentiorem ex illis ipse princeps de sacro tonte levavit, et eum suo nomine vocavit,
appellans eum Otakarum; alium marchio Branburiensis de tonte levavit, et eum suo
nomine nominavit. Inde plures nobiles de utero matris ecclesiae levaverunt, et eos-
dem nominibus suis nuncupaverunt, ac eisdem vestimenta sua, quamvis pretiosa, do-
naverunt. Inde ad quendam montem venientes, quem Montern Regalem appellaverunt,
fecerunt munitionem ad majorem fidei christianae corroborationem. Inde plurimis Prus-
sorum populis a domino episcopo Olomucensi et ab aliis episcopis baptizatis, princeps
terrae Bohemiae et marchio Branburiensis, confortatis in fide Christi Jesu neolitis, et
obsidibus ab eisdem receptis, commissa terra et populo in manus cruciferorum de
domo Teutonica redierunt ad propria cum omni prosperitate et laetitia. Princeps ergo
Bohemiae venit OpaViam3 8 Idus Februarii, inde properavit in Austriam, ubi totam 6. Febr.
manendo transegit quadragesimam. Postea in octava paschae venit Bohemiam6. 21—25. Marz
4. Aus Przibico, genannt Pulkava.
Seine Chronik De gestis incliti Regni Boemiae reicht bis zum Jahre 1 33 0, und ist
I 374 verfasst. Sie steht bei Dobner Monumenta historica Boemiae T. III. Pragae 177 4.
Anno domini mccliiii xix Kalend. Januarii Princeps Boemie Przemysl, filius quon-p.°224r
dam Wenceslai, Regis Boemie, signo crucis assumpto contraPrutenos cum nobilium 14. Decemb.
Boemie, Moravie et Austrie multitudine copiosa, cum infidelibus pugnaturus, post-
quam inter eum et Regem Ungarie pacis esset tranquillitas reformata, Prussiam pro-
cessit, et in Wratislavia Domini natalicium solempnisans, ad eum eciam venit ibidem 25. Decemb.
Brandemburgensis Marchio cum exercitu suo, ambo pariter in Prussiam transeunt.
(Zum Jahre 1 255) Eodem anno Princeps Boemie Przemysl cum Brumone Olo-
mucensi Episcopo, nec non Brandenburgensis Marchio, dicti Regis sororius Prussiam
potenter ingressi, hostiliter vastaverunt eandem incendiis et rapinis, multis occisis,
non parcentes sexui, nec etati. Potentes autem et majores Prussie Divino, ut credimus
timore concussi, nomen Principis Boemie audientes, cum omni humilitate venerunt ad
eum, se dantes sibi cum rebus Omnibus, colla sua quoque catholice fidei submittentes.
Quos gloriosus Princeps benigne suscipiens, ad baptismi graciam benignis suasionibus
invitavit. Unde duo Duces Prussie per Brunonem Olomucensem Episcopum flumine
sacri baptismatis sunt mundati; potenciorem ex illis dictus Princeps Boemie de sacro
fonte levavit, sibi nomen suum Ottakarus videlicet imponendo ; alium vero Brandenbur-
gensis Marchio suscepit de fonte, et eum suo nomine appellavit. Inde plures nobiles p. 225
alios multos levantes de baptismate, suis baptisatos nominibus appellaverunt, induen-
1) Pabst Alexander IV beauftragte den Minoriten Bartholomaeus in Polen, Böhmen,
Mähren und Oestreich das Kreuz gegen die Litthauer zu predigen. Boczek cod. dipl. Morav.
3, 192.
2) Nämlich von Heinrich III. und Conrad II., den Herzogen von Breslau und Liegnitz,
Söhnen der Anna, der Tochter Ottocar’s I.
3) Thomas.
4) Otto III., welcher Beatrix die Tochter Wenceslaus I. im Jahre 1244 geheirathet
hatte. Pulkawa.
5) Troppau.
6) Ottokars zweite Kreuzfahrt nach Preussen 1268 wird in den böhmischen Chroniken
nicht erwähnt.
 
Annotationen