SUBJECTA EST ORDINl FRATRUM THEUTONICORUM. 807
eciam queque et Humana; et merito a Christianis fugiendi. Tarnen Venetas (marg : civi-
tatem Venetorum) quoque querunt.
De graniciis sive gadibus terre. f. 248.
Inferior terra, vulgariterNedderland, incipitur a Saxonia ab flumineAlbia fluente in
mare et distendüur iuxta ripam maris usque ad Pomeraniam et Wiszlam in mare fluen-
tem. Includit quoque terram Stetinensem, Sundensem, Swerinensem, Wendensem,
Slawinensem, Ruynlandensem, Cosselyn, Caminensem, Stolpensem, que omnes iuxta
suos principatus scribunt se de Pomerania. Pruszia includitur inter Wislam, v’c ad
ineridiem intrat mare; et in propinquo est Sambia, Kurlandia, Osilia, Ystiniandia, et
sequitur Lyvonia, Dacia, Jutinlandia et revertitur in Schone, intra quam Gotlandia.
Swetzia ; in medio vero Heyla videtur , que tangit Putzik et Pylirland (?) intra recens
stagnum usque ad Wiszlam ; et hii dicuntur Sclavi, Wende seu Pomeren , in Polonico
Pomersin ; terra frigida infructuosa lacte tarnen et melle gaudet et piscatura ; cum
Theutonicis communicant et questum habentd; et qui pridem erant inhuman!, modo
subjecti sunt dominis Cruciferis.
Quomodo devoluta sit Pomerania ad manus Cruciferorum.
Inter ceteros magistros precedentes eciam fuit in Pruszia frater Poppe seu de
Swabin, fortis in hostes, pius e contra suos, qui multa forcia egit contra Paganos. Hic
cepit contra dominos Pomeranienses diffidenciam et guerras et occidit de parte Swan-
topolk ducis dicte terre magnam multitudinem, eciam a suis non pauci perierunt. Hee
guerre durabant vii annis, non aliam causam litigiorum habentes preter meum et
tuum; quare ubi illa duo vanaf (?) essent, rare essent guerre etc.
Supervenit legatus a Roma, Firmanus nomine, intercepitque discordiam et Mest-
wigum filium Swantopolk statuit in obsidem, quem magister misit in Austriam, ubi
a duce honorifice tractabatur. Qui dux eciam prensans corde fratrum et ordinis in-
commoda destinavit ordini armatos, scilicet 3000 sagittarios etc. Quos fratres susci-
piunt leto animo eis obviantes. Dictus Swantopolkus interim tractans sua incommoda
revocat filium suum sic invadiatum, quem pro 1 00 0 talentis non restituisseut. Col-
legitque de suis exercitum magnum, castra sua firmavit et armavit cis Wiszlam, de
quibus multa mala fecit per Wiszlam et in eo navigantibus. Et sic violata fuit treuga
per legatum facta; cepitque editicare castrum Swetz et armavit populo et victu. Ascen-
dit usque Cracoviam, Cuyaviam et Masoviam et rapina et igne et occisione valde tur-
bavit, educens captivos et captivas, oves, vaccas, equos etc. in immisericordia rapuit
sic terras dictas [et] denudavit solum propter odium Cruciferorum.
Pugnavit eciam contra (!) Paganos scilicet Natangenses, Prutenos, Sudowikcen-
ses, Rutenos et fortiter contra ordinem maxime in Wisla eos perturbando, et durabant
hi ad longa tempora in bello etc. , donec per Dei graciam mittitur legatus Jacobus de
Bard vel Barba, qui postea factus fuit papa Urbanus 4 ; qui cito inter partes fecit treu-
gas perpetuas et fortes ; omnia planavit et mala in bonum commutavit, et strinxit
Swantopolk ad pacem et populum eius, donec obiret, et speratur, quod propter hec
obtinet regna eterna.
Post hoc supervenit Mestwigius et suscepit ducatum Pomeraniensem ad eins pro-
fectum. Hic per[pre?]cepit suis pacem cum ordine servandam, et in nullo eidem dampni-
ficavit. Et heredibus caruit. Fratres consiliantur et accedunt eum dicentes, quod pater
eius pacem inter eos firmatam violasset. Et fratres irritant eum. Vnde Mestwigius au-
diens patrem accusari in perfidia et in inhonoracione motus etc. deditque fratribus
Mewa castrum cum xv. villis cum Omnibus proventibus et usufructibus et vixit in pace
usque in finem cum eis. Nec reliquit heredem. Et tune Cracovie fuit dux Primislawus,
qui propinquus genere et sanguine fuit. Dictus Mestwginus misit pro eo, ut veniret in
Pomeraniam et susciperet ducatum. Postquam venit dictus dux, in vita sua renun-
ciavit et dedit ad manus eius, et mandavit militibus etc., ut ei obedirent. Tune idem
dux Primissil circumsepit paxillis Gdanum [marg. Gdanum sepitur] et rediit Cracoviam
et coronatur in regem et scripsit se regem Polonie et ducem Pomeranie et quasi
c) Das Zeichen scheint ubi oder vero zu bedeuten.
e) Hdschr. pios. f) Hdschr. v’a.
d) Hdschr. quhüt, vielleicht auch contrahunt zu lesen.