Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0038

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
iG M. VITRUVII T. DE ARCHITECTURA
habent terreni, minus. hunioris, caloris temperate, et aeris multum. Igi-
tur levioribus, principiis compositae, facilius in aeris impetum nituntur.
Aquatiles autem piscium naturae, quod temperatae sunt a calitlo, pluri-
mumque ex aere ,et terreno sunt .compositae, sed humoris habent oppido
quam paulum, quo minus habent e principiis humoris in corpore, facilius
in humore perdurant. Itaque cum ad terram perducuntur, animam cum
aqua relinquunt. Iteni terrestria, quod e principiis ,ab aere caloreque
sunt temperala, minusque habent terreni, plmimumque humoris, quod
abundant humidae partes, non diu possuiit in aq-ua vitam tueri. Ergo si
haec ita videntur, quemadmodum proposuimus, et ex iis principiis ani-
malium corpora compolita sensu percipimus, et exuberatlonibus aut de-
fectionibus ea laborare dissolvique indicavimus: non dubitamus quin di-
ligentius quaeri oporteat, uti temperatisiimas coeli regiones eligamus, cum
quaerenda fuerit in moenium collocationibus salubritas. Itaque etiam
atque etiam veterum revocandam censeo rationem. Majores enim e pe-
coribus immolatis, quae pascebantur in iis locis, quibus aut oppida aut
castra stativa constituebantur, inspiciebant jecinora, et si erant livida et
vitiosa prima, alia immolabant, dubitantes utxum morbo, an pabuli vitio
laesa essent. Cum pluribus experti erant, et probavcrant integram et
solidam naturam jecinorum ex aqua et pabulo, ibi constituebant, munitio-
nes. Si autem vitiosa inveniebant indicio, transferebant. Idem in.hu-
manis corporibus pestilentem futuram nascentem in. iis locis aquae cibi-
que copiam: et ita transmigrabant, et mutabant regiones, quaerentes
omnibus rebus salubritatem. Hoc autem siexi, uti pabulo ciboque ,salu-
bres proprietates terrae videantur, licet animadvertere et cognoscere ex
agris Cretenfium, qui sunt crrca Pothereum slumen, quod est Cretae inter
duas civitates Gnofon et Gortynanu Dextra enim et smistra ejus fluminis,
pascuntur pecora: sed ex iis, qnae pascuntur proxime Gnoson, splenem,
habent: quae autem ex altera parte, proxime Gortynam, non habenf.
 
Annotationen